{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 201","citation":"William Gilbert, De mundo 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/201.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Et in hac suppositione patet, quod quo major erit circulus Solis, eo minor statuendus est angulus gEA, ut in circulo i o cujus polus est p. distantiam enim tropicorum oportet servari eandem. Patet etiam, non necessario obliquum debere circulum Solis ad Aequatorem esse, nisi forte propter alia. nam si in min sit ejus circuli diameter, omnia similiter constabunt. Patet tertio hg vel io non repraesentare nobis Zodiacum, sed e o & e i parallelum in circulo magno. De mutatione poli. Quoniam autem supponitur, & experientia etiam confirmat duos illos motus qui fiunt super polos Zodiaci juxta Copernicum, non esse inter se invicem exacte aequales: unde fit illa praecessio aequinoctiorum, adeo ut procedente tempore aequinoctium vernum futurum sit in Cancro coeli stelliferi, & alias in Libra, & alias in Capricorno, & in omnibus punctis intermediis. Et quoniam ex hac suppositione necesse est sequi, ut polus mundi non eundem locum obtineat in coelo stellifero, sed assidue mutetur; si quis jam quaerat, quomodo polus mutetur, respondeo eum moveri in eo circulo, quem vocant Arcticum, id est stante polo Zodiaci, si circa ipsum cogitetur polus mundi moveri, describet eundem circulum, in quo movetur dum aequinoctia anticipant. Notetur autem quae stellae fixae majores in hunc circulum incidant: nam illae omnes successu temporis vocabuntur stellae polares, quia ad eas polus accedet, nisi forte & ipsae processu temporis dispareant, aut locum mutent. Luna Luna sive in aequinoctiali sive in Tropicis semper polos suos constantes habet, qui ita perstant, quemadmodum poli telluris, ut jucunda varietate radiorum Solis ipsa recreetur. Propter inclinationem Tropicorum, unaquaeque pars telluris tam diu habet lumina Solis praesentia quam alia quaevis: quare tellus supra polos suos indifferenter movetur. Si poli telluris non essent constantes, inaequaliter & perturbate lumen accederet; si Sol multo magis declinaret, tunc tellus converteret se vere non ad Solis lumina.","prev":{"citation":"De mundo 200","label":"CAPVT XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/200"},"next":{"citation":"De mundo 203","label":"CAPVT XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/203"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}