{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 228","citation":"William Gilbert, De mundo 228","ref":"228","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/228","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/228.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Quae vero calidae sunt, & tenues, nec ultra mediae regionis (quam vocant) spatia attolluntur, tonitruorumque strepitus, ac coruscationes efficiunt, cum semel ardorem concipiunt, illic inflammantur, subitanea & praecipiti vi irritantur & occidunt. quin & à nobis diligentiori observatum est cura, fulminationes, quae magis à sublimi loco coruscant, & oculorum aciem perterrent graviusque perstringunt, citissime evanescere; humilioribus vero nubibus, & magis depressis tempestatibus, ignem magis rutilum ferre, diutiusque fovere. Quare magis Cometarum fomes totus simul sine ulla mora periret, ut praetenuioribus crassiora magis resistunt. At quomodo in aëre Aristotelico, in re tam fugaci & mutabili, singulisque diebus revoluto, permanere diu poterit, trimestri spatio, aut anno integro, cum aër plurimis obnoxius sit mutationibus? neque enim fieri potest, ut ignis, qui omnium corporum effrenis sit maxime & rebellis, sedatus jam ex se maneat; idque in corpore summe vago & fluxo, & fomite fluxibili ignis constans, cum faces ardeant & transeant, fulmina Bombardarum more displodantur, stellae cadentes praetervolent, & secent aërem. Ignitos vult Aristoteles, quoniam, si multi apparent uno tempore, ventos & siccitatem ostendunt; atque istud argumenti Thomas Erastus tanquam satis idoneum, variis observationibus & exemplis illustrat. Scilicet Anno Domini 1067 in coelo cometa luxit, qui magnam siccitatem significavit. Anno 1572 cometa initio anni visus est per Germaniam magnus & horribilis: Is circa festum Dig festum Agnetis supra Coloniam in opposito Librae constitit, caudamque, quam occidentem versus direxerat, ad trigesimum fere gradum extendit; circa diem Blasii in Ariete stetit, caudamque, ortum versus, usque ad Pleiades exporrexit &c. Hunc secutus est trium annorum siccitas; quare sunt igniti cometae.","prev":{"citation":"De mundo 227","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/227"},"next":{"citation":"De mundo 229","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/229"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}