{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 235","citation":"William Gilbert, De mundo 235","ref":"235","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/235","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/235.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Marcellus Squarcialupus caudatam stellam describit ut à se visam; quod nos in laudem ejus viri apponimus, quia recte in hanc nostram disputationem observata fuit, concordatque ad amussim cum nostris observationibus; nisi quod coelum nostrum Anglicum magis caliginosum, utpote insulare, lumina crinitae praestitit magis densa, fumosiora, rubicundiora. Erat in crinitae capite stella, vel potius caput erat una è stellis, aureo quodam & grato fulgore: quae stella (ut videbatur) quartae magnitudinis fuit, minime ipsa quidem scintillans, sed uno & aequabili tenore fulgens. manabat à stella in ortum argenteus ex auro nitor, & quasi continuatus radiorum effluxus, qui prolixam leviterque in Austrum inflexam comam formabat, in Eurum fusam, ad basim magis patentem. Neque vero à stella radius emicabat ullus in Occasum, aut ad polos; neque radiatio comae ex ipso stellae orbe ducebatur, ut essent crines, tanquam è stellae substantia rivus: nam integra &c. fol. 54, Squar. Gemma sic describit: Erat projecta longius in oppositam Soli partem, ut tamen curvata sensim sese inflecteret in ortus hiberni lineam, & locum paulo superiorem cornibus: forma rara, ac nescio num similis usquam in altero visa, non radiis in rectum refractis, sed in arcum tendentibus, assurgebat; cervici quidem angustae inserto capite parvo, sed vehementer illustri, ac veluti peculiariter circumscripto. hinc sensim labascens usque ad signi dimidii longitudinem ferebatur, etsi splendor ejusdem vel irradiatio summa pertingeret facile ad vigesimum gradum, praesertim circa Decembris initia; caudae latitudo extrema vix quinque gradibus definita. Appianus plurimum dubitat contra Peripateticos, an halitus accensi cometam faciant. nam dum radios cometarum diligenter observasset, & deprehendisset, eos Solis ex adverso semper positos esse, non dubitavit affirmare, non omnes cometas esse accensos; sed quandoque esse exhalationem subtilem, non inflammatam, sed lucentem lumine Solis; cujusmodi existimavit omnes eos fuisse, quos ipse observavit.","prev":{"citation":"De mundo 234","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/234"},"next":{"citation":"De mundo 236","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/236"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}