{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 258","citation":"William Gilbert, De mundo 258","ref":"258","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/258","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/258.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Sed cur aliae supra alias feruntur dissimili altitudine? quia quae propinque, vel in eadem regione, qua feruntur, ortum habent, per humiliora volitant; quae à longinquo per superiora, non aliter atque in maritimis aestubus, & fluviis quibusdam, fluctus supra fluctum transit, celeriusque in imo, quam in superficie, diverso cursu aquae feruntur, novis erumpentibus fontibus, aut adveniente aliunde aquarum aestuCelerius transeunt plerumque qui inferuntur venti, si duo simul contrarii, aut subcontrarii, flaverint; indicantibus nubibus, quae ab illis promoventur: nempe quod in angusto sint magis, tum etiam, quia in circulo minori iter conficiunt: sed maxime, quia hi crescunt, & vim concipiunt, halituumque copias colligunt, illi languescunt ob causas contrarias; desinunt etiam quiescentes in nubes & pluvias, dum à frigore coguntur. Et quamquam Aristoteles docet, contrarios ventos simul non posse flare, at nos certo comperimus non solum contrarios, sed & subcontrarios, & omnes. Atque Virg: Omnia ventorum concurrere praelia vidit: non solum diversos in Horizontis punctis, sed etiam longe dissimiles in distantiis à terra. Vidimus namque saepissime Austrum nubes ducentem in inferioribus aëris partibus, Aquilonem vero superne alias in contrarium ferentem. Vidi egomet, indicantibus nubium globis, quinque simul dispares ventos altitudine in aëre, & positione ab horizonte. Quin ante tempestates ingruentes, in eadem altitudine & regione concurrunt simul contrarii venti; non aliter atque equitum adversae alae, cum turmatim laxatis habenis congrediuntur, rapitque secum robustior imbecilliorem; aut simul commixti & confusi inter se in nimbos & tempestates humidas degenerant. Ventorum etiam magna dissimilitudo, contrarietas etiam, diversis in locis, propter montium, maris, planitiei, & promontoriorum positionem. Quare & saepissime nautae, in flectendis promontoriis, ventorum mutationes (Aeoli tanquam varia & distincta imperia) sentiunt. nam cum diutius Euro secundo plenis velis navigaverint, subito in Austrum incidunt, aut alium quem sors dederit.","prev":{"citation":"De mundo 257","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/257"},"next":{"citation":"De mundo 259","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/259"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}