{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 277","citation":"William Gilbert, De mundo 277","ref":"277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/277.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"LIBER QVINTVS. CAPVT PRIMVM. De fontium observationibus. N Britannia nostra in foresta de Knaresborn fons est cujus aquâ, ligna, carnes, arborum frondes in lapides mutantur, postquam aliquod tempus in eo resederint. Iuxta rivulum Nydd aquae sunt quae ex pendentibus rupibus destillant frigidae, in quibus imposita quaecunque temporis intervallo, lapidescunt. Lucus est in Hibernia, quem se vidisse testatur Boëthius, circa quem nec herba, nec arbor ulla nascitur, amplissimo circumquaque spatio; in quem si lignum infigas, anni circiter unius curriculo, id quod in terra fixum erat, in lapidem convertetur: quod deinceps aqua operietur in ferrum; reliquum aqua exstans, ligni formam naturamque servabit; ita lapis, ferrum, & lignum eodem in stipite commixta, inaudita novitate conspectantur. Flumen praeterlabens Dublin in Hibernia, dictum Lyssie, miram habet proprietatem; dum pluit copiose per quinque, aut sex integros dies, non admodum intumescit; at postquam pluviae cessaverint, subito ita erumpunt fontes, ut vix vado ullo in loco transiri possit. In Hibernia in Vitonia, aqua ex fonte hausta, si ea quis lavetur, canitiem prohibet. In Hibernia in Momonia fons est, cujus lavacro canities citissime advenit. In eadem regione scaturit fons, hominibus salutaris, pecoribus vero exitialis. Cuniculus est subterraneus, vel potius monstrosum antrum, in Sommerseto Angliae comitatu, quod carcer Aeoli, ab indigenis Chedderhole vocatur, longe lateque ducens: quod qui lustraverint, cum per longissima spatia transeunt, varios rivulos & scaturigines inveniunt.","prev":{"citation":"De mundo 275","label":"EX AVTHORIS OBSERVATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/275"},"next":{"citation":"De mundo 278","label":"EX AVTHORIS OBSERVATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/278"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}