{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 283","citation":"William Gilbert, De mundo 283","ref":"283","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/283","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/283.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Vt in Graecia in agro Argivorum & Mycenorum contigit. Troicis enim temporibus Argivorum ager, quoniam palustris erat, paucos alere poterat; Mycenorum contra fertilis erat, ob eamque rem in majori honore & pretio fuit. Nunc vero est contra, ob eam causam quae commemorata est. Sterilis nunc Iudaea respectu prioris seculi, exarescentibus fontibus, fatiscentibus agris. Germania plurimis locis utramque sentit fortunam, meliorem aut pejorem. Belgae praeter ingenia artis & culturae, varias subiere ab ipsa natura mutationes, tam fontium inconstantiâ, quam ipsius maris injuriâ; ita ut uno tempore, superioribus annis, multorum milliariorum spatia non jam amplius hominibus, sed marinis belluis destinentur. Hibernia insula celebris, ita novos fontium erumpentium superioribus aevis & aquarum decursus obtinuit, ut amplissimae convalles, pecoribus & frugibus salutares, longe lateque in stagna & lacus sint mutatae. veluti in Vitonia lacus est, longitudine 30 milliariorum, latitudine quindecim, jam piscium multitudine celebris, ex quo Baimius flumen oritur. Referunt ab uno fonte exiguo, olim subito tantam aquarum molem erupisse, ut universam regionem opprimeret; atque inde in ingentem paludem mutatam; quod verum esse ostendunt vetera domorum monumenta, & aedium sacratarum vestigia, sub aquis adhuc conspicua. In Cantio Insulae nostrae comitatu Rumneja olim palus, coeno & limo obducta, decem milliariorum, nunc fertilissima continet pascua, pecoribus salutaria. At Godwini amaeni campi, in vivas arenas, quas vocant, maris horrendas charybdes mutati, quibus naves transeuntes absorptae plurimae. Non aliter, atque Atlantis insula amplissima, referente Platone, olim in Oceano Atlantico periit. Fontes igitur, ut Nn 2 terrae edibzy G Google terrae, regionesque, ortum & interitum, incrementa & decrementa patiuntur.","prev":{"citation":"De mundo 282","label":"EX AVTHORIS OBSERVATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/282"},"next":{"citation":"De mundo 284","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/284"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}