{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 287","citation":"William Gilbert, De mundo 287","ref":"287","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/287","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/287.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"quod si propter superiorem terram defluunt, fontes d ascenderent ad terminum fin linea df, aut supra; quo nihil est absurdius. Fluit igitur Nilus in circulo; non pro perpetua terrarum inclinatione, & aquarum lapsu, sed generali natura, & conspiratione totius, scilicet cum circulum invenerit aequalem, non montibus & convallibus valde impeditum. Quod si aquae in visceribus terrenis, à centro superficiem versus non adscendant, quorsum descendunt aquarum vires tot tantisque horrendis voraginibus, quae ad interiora penetrant? quin attollas etiam aliis in locis necesse est. quanquam salsae descendant, salem separatione amittunt, & colatura fiunt dulces, arenarum & terrae transitu. nam è lana navigiorum lateribus appensa dulcis aqua exprimitur, & mare argilla percolatum amittit salsuginem. Deferuntur igitur dulces aquarum venae tum ad montes ipsos, tum etiam ab imis terris ad planitiem. Nam in ora Ligustica circumfessus marinis aquis fons scatet dulcis. Plinius in quinto, inter Araudon insulam & Continentem, coriaceis elici fontem tubulis ex imo vado, scripsit. In Insulis etiam nonnullis pusillis, scaturiunt fontes uberiores. Exhalant igitur ex terrae penetralibus, efferente natura, qui eandem ob causam in montibus adscendunt. Veraque est illa Salomonis sententia, qui è mari flumina dicebat generari; Omnia, inquit, flumina pergunt ad mare, & mare non impletur: ad locum enim unde proficiscuntur flumina, illuc revertuntur, ut rursum redeant.","prev":{"citation":"De mundo 286","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/286"},"next":{"citation":"De mundo 288","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/288"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}