{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 288","citation":"William Gilbert, De mundo 288","ref":"288","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/288","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/288.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Terra namque imbibit marium humorem, vel apertis faucibus, ut in gurgitibus, aut cum arenae, & porosae terrae, illum concipiunt, & ad intima deducunt, ad amplas, spatiosas, & internas scaturigines, ad quas mare remittit aquas, ex quibus flumina enascuntur; non tamen ad tartarum quendam, in mediis terrae visceribus, quasi fluviorum omnium parentem, ut Plato voluit. Nec istae adversantur rationes, quas ordine oppugnandas proposuimus: Prima, quia ad tantam altitudinem non possunt adscendere, quanta est montium vertex, & ubique erumperent, perinde ac in montibus. Item, quod nunquam flumina minuerentur. Praeterea, mare ipsum tot fluminibus non sufficeret, cum maxima pars aquarum Sole evanescat. Motus etiam ille sub terra illam concuteret, neque ratio esset, cur ab illo monte fluat, ab alio non: quod etiam tam pura reddatur ab omni salsugine, vix est verisimile. Sed istae Cardani parvi momenti subtilitates sic diluuntur, converso ordine. Salsuginem exuere, antea demonstratum est, atque quotidiano experimento in littoribus Africae, juxta mare è scrobe facta dulces aquas hauriunt. Sed proximae rationi, scilicet cur ab illo potius monte fluerent, quam ab alio, respondeo, cavernas, in quibusdam montibus, arenam situlentam, & humorem haurientem absorbentemque, alias solidas, terreas, saxeas, tofaceas, cretosas, glareosas esse. Quintum ejus argumentum, Motus ille sub terra illam concuteret, ridiculum; quasi ideo terrarum molem agitari oporteret, cum fluxus sit aequabilis & iter inossensum; quod ubi obstruitur, ne tum quidem motum sequi necesse est: non sane succutitur, nisi flatu agitetur. Quartum, Mare fluminibus non sufficeret; maxima enim aquae pars calore Solis absumitur.","prev":{"citation":"De mundo 287","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/287"},"next":{"citation":"De mundo 289","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/289"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}