{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 289","citation":"William Gilbert, De mundo 289","ref":"289","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/289","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/289.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Sed non aboletur materia; ita enim absumptum jam esset mare, etiam cum suis fluminibus. mare vero sufficit fluminibus mutua gratiae depensione; accipit enim quod dat. Itaque tum mare, tum fluvii aqua una continentur, mutuaque fit reciprocatio humoris, ut in vasis chymistarum fieri solet; reponiturque ab aëre mutato, quod exhauritur à Solis vi. Tertia objectio haec, Nunquam flumina minuerentur. Sane ea quantitas, quae à mari suppeditatur, exiguam mutationem aut nullam sustinet; sed quae vaporum internorum, è terrae profunditatibus adscensu, propter variam terrenorum calorum intensionem; tum quae solutarum sit nivium, & ex ingruentium imbrium accessione. qui vero deficiunt torrentes, iis nullus à mari suggeritur commeatus. Secunda objectio, Erumperent in itinere. Verum & in quibusdam locis erumpunt etiam in planitie, stagnaque, aliquando novi oriuntur fontes, vetustioresque desinunt. Fundamenta tamen terrarum ita sunt posita, ut non facile ab omni leviore impetu corruant, aut effringantur. Restat primum argumentum, in quo negat à mari aquas in montium vertices posse subduci; Ratio scilicet à libella Aquilegum: non enim potest aqua subvehi motu altius, quam sit ejus superficies unde derivatur. Huic rationi subtilissime sibi videtur Scaliger Cardani subtilitate respondere: Verum scilicet esse, ubi plus resistitur ab ea portione, quae sursum pellitur, quam prematur ab ejus vi & pondere quae urget: at ubi instantis vis pondusque majus est, sursum pellitur aqua ad eam superficiem, quae altior est quam superficies à qua adscendit; ut in organis manifestum est, quorum depressione in tubos subsilit aqua per tubos.","prev":{"citation":"De mundo 288","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/288"},"next":{"citation":"De mundo 290","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/290"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}