{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 296","citation":"William Gilbert, De mundo 296","ref":"296","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/296","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/296.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Aristotelis sententiam sequitur omnis Peripateticorum caterva; dicunt videlicet, quod salsedo maris, quodam adusto terrestri admixto generatur, subtili calore Solis exhalato: mareque salsum est, quod calor Solis sursum attrahat plerumque id quod dulce est, dulciora autem sunt leviora, & sic gravior aqua subsidit in mari, cui permixtae sunt exhalationes terrestres siccae & adustae, quae ipsum salsum reddunt. At quo modo aduruntur exhalationes terrestres, aut assurgunt illae è terra in alto mari adustae mari interposito? An incalescunt ita maria, ut supposita fundamenta inde adusta maneant? Vide terrarum omnem superficiem, lustrare liceat agros & loca campestria, à Sole multo magis calefacta, surgentibus inde halituum ingentibus copiis: non tamen terrae illae salsedine infames, cum interim mare salsum evadit. Quod vero è mari exhalat dulce, & mediantibus vaporibus in nubes & pluvias convertitur, an non tam dulce etiam in pluviis & imbribus descendit, quam adicendit? quae est igitur illa secretio humoris dulcioris, à crassiori & per labem coinquinato, ut salsius evadat, quod subsidet? Defluit tam dulcis ex aëre imber, quam materia unde adscendit, ut in alembicis etiam & destillantium organis manifestum est. Quare evidens est, nec secretionem dulcioris naturae, nec labem ab istis halitibus conceptam, causam esse saporis in mari. Quae sit vera causa salsedinis maris. Iximus antea duplicem esse humorem in globo nostro, aqueum & pinguem. Pinguis terrae immixtus in eminentioribus locis, & superficiei quibusdam terminis. quare illum praeterlabens aqua fluviorum decursu, vel stagnans illa mediterraneis in locis, salem non concipit, resistente pingui, quanquam ille in omni terra perpetuo insitus sit. At macrae maris arenae suos sales reddunt immixtos motu, quae etiam eosdem reposcunt, absorbentes & transcolantes mare ad interiora penetralia.","prev":{"citation":"De mundo 295","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/295"},"next":{"citation":"De mundo 297","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/297"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}