{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 310","citation":"William Gilbert, De mundo 310","ref":"310","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/310","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/310.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"CAPVT XVII. Causae varietatum fluxus & refluxus in mari à Luna in meridiano. Vitis modis oriuntur dissimilitudines in plurimis M locis, in definito tempore maris pleni, & maris inaniti; sic enim summum fluxum, & imum refluxum vocitamus. Atque primum quaeri potest, cur in extremo littore totius Portugalliae tractus, & Hispaniae, quae Atlantico mari exposita est; tum etiam in partibus Occidentalibus Africae, plenum mare existit, Luna posita inter Meridiem & Occidentem, cum tamen illa littora mari magno immineant? Sane continuatio fluxus, & impetus aquarum, qui in morem cinguli per meridianos transit, tempora cum causis aequant. Sed Luna adveniente in Hispaniae & Africae Occidentalibus littoribus, non adveniunt maria: sed posteaquam illuc advenerit Luna, jam tunc advocanda sunt maria, humidumque, spiritusque ab occiduo pelago. quare interponi tempora duarum aut trium horarum necesse est. Alias si non ita terra firma Septentrionali parte Hispaniae, in Meridiem longe per Africae oram extensa esset, sequeretur Lunam mare, & jamjam praesens obsecundaret. Manifestum namque quantum Luna ex se praestare potest, tantum Meridiano terminari: sed materiae moderationem, & efficientem causam, semper considerare oportet. Quare in meridiano, propter impedimenta terrarum praestare non poterit: attamen in alio certo termino, loco certo, cuique regioni destinato, effectum dabit. veluti qui in Austro occidente Luna plenum mare obtinent, semper in eodem puncto cum Luna fuerit, jure fluxus terminum postulant exspectantque, nisi vi ventorum & positione sitione maria aut detenta, aut promota fuerint. Influit per totum unum meridianum lunaris potestas; ita in integro circulo & Zona, effectus sequeretur, si materia obsecundaret; sed resistitur à sicco. quare quod levissime, si aequa in omni loco potestas fieret, gravius vehementiusque in quibusdam angustiis patitur. Vera igitur causa, fluxus consummati, seu pleni maris, semper quantum à coelo derivatur, est meridianus circulus, sive transitus Lunae per Meridianum circulum, aut supra horizontem, aut infra horizontem. At cur in aliis Lunae positionibus contingat, postea docebimus; ut in hoc capite partim declarabimus.","prev":{"citation":"De mundo 309","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/309"},"next":{"citation":"De mundo 311","label":"CAPVT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/311"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}