{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 43","citation":"William Gilbert, De mundo 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/43.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"CAdibzy G Google Non esse plenum elementis totum spatium inter tellurem & Lunam, sed tantum effluvia quaedam assurgere ad milliariorum pauciorum altitudinem. Onnulli Peripatetici, universum spatium inter telNlurem & Lunam, Elementis plenum existimant; quod ut certius impleant, aquam, aërem, & ignem proportione quadam excrescere, & in molem assurgere existimant decupla proportione. Sed maria certis experimentis cognoscuntur vix ad duo milliaria pervenire in profunditate, atque illa tantum dimidium quasi globum in superficie tegunt: unde minime conferenda cum terrena mole, cujus diameter est 6875 milliarium talium. quare aqua non est decuplo major, sed plus quam tercenties minor quam terra. At si Elementa servarent continuam proportionem decuplam, caetera Elementa simul continerent terram 1110. Nam 10, 100, 1000 efficiunt 1110. quod falsissimum. Nam si spatia interjecta inter terram & Lunam observabis, ampliora erunt multo tellure 40000 vicibus. Quod si volunt decuplam proportionem intelligi de diametris elementorum, & non de corporum mole, id multo absurdius erit. Primum, quia falsum est Lunae distantiam à terra continere 1110 semidiametros terrae, sequereturque inde aquam esse millies majorem terra, & totam sphaeram elementorum ad terram habere proportionem quam hic numerus 1000000000 ad 1: quod est ridiculum, ut recte eruditus Clavius colligit, demonstratque latius vanam esse Elementorum machinam illam. Quod si aëris elementum, etiam exiguum respectu tantae vastitatis, ad milliariorum tantum 52 altitudinem assurgit, juxta demonstrationes Alhazeni & Vitellonis. At ex sententia nostra saepius non ad vicesimum, aliquando vero in frigidis regionibus vix ad quintum. Mirum ergo quomodo ab igne totum illud impleretur, de quo utrum sit in natura vastum aliquod corpus & tale elementum, à plurimis non sine causa dubitatur, nulla vero ratione probatur. qua de re latius aliquando in Meteorologicis.","prev":{"citation":"De mundo 42","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/42"},"next":{"citation":"De mundo 44","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/44"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}