{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 55","citation":"William Gilbert, De mundo 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/55.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Elementa igitur extra locum suum, ad locum recto cursu feruntur; ipsa vero elementa commoveri ex toto è suis sedibus non possunt. At si partes divellerentur, simplicia illa aliquando per aliquod frustulum mortalibus apparuissent. Sed credendum ilico à vicinis corporibus alterari & corrumpi. Quod si ita fuerit, ut nec ostendi quovis modo possint, atque, si aliorum fines ingrederentur, corrumpantur, quid nos simplicibus elementis motum deputamus, cum nusquam moveantur simplicia? sed aut quiescunt perpetuo, aut latent, aut insolentia & prohibita nusquam in lucem exeunt. Terra si moveretur simplex, extra ejus summum emergeret: at id nunquam apparet; quare nec ejus simplex motus. His simplicibus motibus elementa distinguuntur, gravia dicta aut levia, quod ad medium, aut a medio tendere nata sint; divulsa à terra terrena deorsum ilico natura ferri: perinde etiam si in terrae visceribus ignis vis aliqua compressa fuerit, apertis hiatibus furibunde exhalare, supremaque ipsius Lunae concavo proximiora petere solet. Terrena si ad ignium stationem raperentur, deorsum ilico sine mora delaberentur, eoque celerius cursum suum intenderent, quo magis terrae centro appropinquarent. Atque illa ut pessime sunt instituta, ita haec jejuna rerum animadversio ab illa dimanavit schola, in qua paucissimis visis, sine rerum usu & experientia, de toto absolute decernunt finguntque verbosi scioli, priusquam partem aut membrum aliquod vere cognoscant. Neque enim quaevis ignita materia, sive ignis, ita superiora, scilicet in elementis dicta seu ficta altissima, continuo motu petit: Dic tit: nec terrestris sive aquea materia, aut concretum apud nos corpus grave, ad superiora aut media evectum, statim deorsum descendit; nec si deciderit, cursum intendit velociorem, quo magis terrae centro appropinquat.","prev":{"citation":"De mundo 54-2","label":"CAPVT XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/54-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/54-2"},"next":{"citation":"De mundo 56","label":"CAPVT XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/56"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}