{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 60","citation":"William Gilbert, De mundo 60","ref":"60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/60.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Moventur tamen à terra, cum a crassioribus corporibus efferuntur vel in aqua, vel in aëre. Cortex enim in fundo aquarum movetur statim ad superficiem, non ad locum suum; nam remota aqua descendit rursus ad fundum; sed ab aqua crassiori, corpore fluido, effertur & exprimitur; aut cum calor materiam fundit, quae tunc adscendere videtur: (sed halitus ab insito calore actus non adscendit ultra primas irruptiones, & statim fluctuat in aëre, nec ulterius attollitur, non amplius fundente calore:) aut cum corpus attenuatum idoneum spatium nanciscitur, quemadmodum motus pulveris tormentarii igniti non ex levitate fit, sed ex materiae subita solutione fusioneque, donec per ampliora spatia, ultra quae non extenditur, materia extensa & quieta sit. Terra ponitur elementorum omnium gravissima, quasi natura ejus talis sit ut non solum gravis sit sed & gravissima: aquae etiam elementum dicitur grave, non tamen adeo grave ut terra. Sed videmus ex terra & aqua existere corpora, quae omnem telluris partem unquam visam, aut erutam, longe gravitate antecellunt: ut aurum, plumbum, quae gravitate terram omnem aequalis dimensionis superant. quare à tellure, aut aqua, gravitatem non habent, tanquam ab elementis: nec gravitas elementi conditio est: sed vehementius tendunt ad suam originem corpora materiae ratione, cum corpulentior substantia magis urgeat, & in ista unita & coacta sit multa materia. Terram vult Aristoteles ad medium ferri, quia ibi quiescit. at immobilitas non est causa motus, nec motus immobilitatis. Terrae partes moventur ad locum: movebitur igitur, si extra locum esset, terra ad suum locum; quod si mobilitatem habet, non prorsus est immobilis.","prev":{"citation":"De mundo 59","label":"CAPVT XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/59"},"next":{"citation":"De mundo 61","label":"CAPVT XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/61"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}