{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 72","citation":"William Gilbert, De mundo 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/72.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Non enim calore & frigore transmutantur corpora solum, sed alias formas inducunt à motu materiae, ab adjunctis & vicinis, materiae coacervatione; ut de caloris natura cum disputabimus, clarius apparebit. Vacuum igitur, ut privatio est corporum, entium trine dimensorum cum renitentia, ita & actuum. quare per vacua spatia neque lumen, neque calor existit. Lumen medium spatium vacuum sine motu relinquit, cùm transit. Ita lumina remotissima fixarum stellarum tanquam praesentia sunt: effluviis tantum telluris reflectuntur, aut velut moram patiuntur. Vacuo admisso multarum rerum rationes sunt cognitae. Propter vacuum, astra sunt nobis tanquam in propinquo, Sol à nullo impeditus luminibus terram, lunam, & nonnulla sidera recreat. Propter vacuum rigent frigidae Zonae, in systematis aëris angusta profunditate. Propter vacuum liberae sunt motiones planetarum, ut telluris. viis enim impeditis, aut corporibus renitentibus moram non patiuntur; sed fluunt & labuntur, ut primaria cujusque virtus agit, aut cum aliis actum habent. Admisso inter corpora vacuo, de finito & infinito mundo cessat inexplicabilis altercatio: cum vacuum illud nec sit finitum, nec infinitum: & omne vacuum sit spatium continens, à nullo verò corpore unquam contineatur. Non igitur tanquam disseminatum in globos irrepsit, non inseparabile inter corpora globorum. Per vacuum igitur globi separati sunt, & diverigij diversa facta sunt corpora in natura, quae alias continuitate corporea concurrerent confunderenturque. Ita totius mundi ὕλη seu materia in multos orbes recessit.","prev":{"citation":"De mundo 71","label":"CAPVT XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/71"},"next":{"citation":"De mundo 73","label":"CAPVT XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/73"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}