{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 76","citation":"William Gilbert, De mundo 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/76.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Nam licet aromata ut plurimum calida sint, non tamen caloris aut siccitatis proportio, excessus, acumen, subtilitas, penetrabilis natura, aut permanens, aut diffundens, urens, pungens, contrahens, aut vires elementares, aut ex illis proprietas ulla, efficiunt quovis modo ut hoc vel illud piper sit, aut gingiber, aut castoreum, aut cuphorbium. Esse vero quatuor elementa, quae omnia in omnibus concretis insunt, minime Aristotelis argumento probatur: neque concessum volumus ex contrariis naturis corpora oriri, quod more solito assumit sibi; ob eamque causam, cum ex aqua & terra constent corpora, & ignis & aër hisce contraria sint, inesse etiam corporibus necesse esse. Crystallum lapis est, concretum corpus ex aqua, in quo nullus calor inest. Extremo rigenteque frigore glacies oritur, quo magis certiusque vis omnis ignea abigatur. Idem frigus permanens, & supra omnia praevalens, temporis diuturnitate glaciem in crystallum cogit. at ex frigore per se nullus ignis oritur, aut in crystallum aut glaciem frigidissimam immitti potest. Iam vero si ignis, qui est mitis, alia elementa, tum vel maxime aquam, ejus contrarium, immutare possit, idem eo magis fervor ardentesque fornaces, in quibus arte supra naturae ullam potentiam cuncta comburunt. Quare & in calce aqua penitus exturbatur, postquam longiori tempore apud Vulcanos nostros cruciatur: mixtum tamen calx. ideoque minus in omnibus omnia existere elementa credendum est.","prev":{"citation":"De mundo 75","label":"CAPVT XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/75"},"next":{"citation":"De mundo 76-2","label":"CAPVT XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/76-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/76-2"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}