{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 80","citation":"William Gilbert, De mundo 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/80.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"astra enim nihil attrahunt: tepor vero nullus desuper dimanat, nisi per lumen; Lumen vero in tellure humorem telluris attenuat, calorem excitat; unde ab astris lumina varia varios habent effectus. Virtutes vero astrorum aliae non à calore fiunt: calor enim adveniens ex lumine ejusdem est efficientiae & naturae cum caeteris caloribus, agiturque humor eodem modo per lumen, sicut per calores hic apud nos prognatos. Melius tantum operatur lumen propter moderatos tepores; attamen in planis quibusdam regionibus & Soli expositis juxta Aequatorem, fervores nimii faciunt sterilitatem & desertas regiones. At quod Veteres corpori aethereo imposuerunt, recentiores coelesti calori; cum aliud quidpiam in formis procreari, & in tellure afficienda concutiendaque praepotens dominansque manifesto intellexissent. Sed relictis eorum sententiis sciendum est, quod illud alterius naturae est, à forma deductae, non materiatae, nec à lumine aut calore provenientis. Sunt enim in astris formae primariae, singulares & propriae; sicut in tellure, magnetica praepotens & egregia. Ob eamque causam Luna cum sine lumine fuerit in interluniis, tellurem concutit & humorem ducit. Etiam & potens est cum sub horizonte fuerit, & aestum promovet, sicut in imo meridiano & mediae noctis angulo. Ob eamque etiam causam errones longe diversis modis tellurem & corpora afficiunt; Venus aliter quam Saturnus, Iupiter Marsve aliter quam Mercurius aut Venus; qui & propriis luminibus, & solaribus etiam fulgent. quod si nulla haberent lumina, ut Luna, effectus tamen facerent. Eodem etiam modo stellae fixae influentias quasdam immittunt, tanquam rerum plurimarum seminaria, quae nullis obicibus refraenari possunt; non aliter atque primaria magnetica virtus telluris & ejus partium, efficientiam habent à nullo impeditam.","prev":{"citation":"De mundo 79","label":"CAPVT XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/79"},"next":{"citation":"De mundo 81","label":"CAPVT XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/81"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}