{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 83","citation":"William Gilbert, De mundo 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/83.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Sed ista plus quam anilia, quae tam impuras in philosophia radices egerunt, ut nullos pene fructus idoneos colligere licuerit ex vastissimis scriptorum & interpretum acervis. Calor igitur quid sit, tunc melius apparebit, faciliusque intelligemus, cum ejus originem & incrementa, defectus & effectus inquisiverimus. Oritur calor primum desuper à lumine. Lumen enim Solis cum in corpora dimissum fuerit, ipsa feriendo calefacit. Duriora praeterea corpora, quae etiam humorem intus habent, atterendo calent, & ignes excutiunt; ex motu etiam incalescunt corpora, non tamen propter motum ipsum, sed aliunde. Sic animalia effervescunt, sic ignes concepti amplius incandescunt. Calor vero omnis non permanet, sed sine causa continuata perit & exstinguitur. Iam vero in elemento illo superiori ignis, calorem non esse, quod illud non sit in rerum natura, satis antea confirmatum est. In aëre, si Sol abfuerit, evanescit. Quae generantur corpora, calorem uti concipiunt, ita post Cap. 7. tempus aliquod ille evanescit. videtur igitur quod sit actus corporis. sed calores omnes, fomites habent. Et ignis caloris tantum excessus est, pabulum vero quasi alimentum. fomites autem & pabula sunt humores; calorum vehementissimorum & ignium pingues, caeterorum vero moderatorum, pingues & aquei, qui omnes, dum materiam exhibent, attenuantur. Est igitur calor actus humoris attenuati. Nam & lumen Solis cum per frigidum crystallum transit, non calidae essentiae contiguitate, sed intensiori per diaphanum idoneum lumine corpus adjunctum in convenienti distantia calefacit, & etiam postea Digi postea urit, humorem attenuando in corpore combustili, in solidioribus & magis firmis tam insitum humorem, quam quod proxime adjunctum est, ut aërem, quod etiam ex fluore consistit. Si collidantur aut atterantur duo corpora dura, ab attritione humoris calor sentitur; quod si idoneum reddant ex attritione halitum, etiam ignis oritur ut inter silices, & alios etiam lapides cum ferro, margaritas nonnullas, & lauri etiam ramos.","prev":{"citation":"De mundo 82","label":"CAPVT XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/82"},"next":{"citation":"De mundo 84","label":"CAPVT XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/84"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}