{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 85","citation":"William Gilbert, De mundo 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/85.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"CAPVT XXIX. De Telluris calore, Aeris, Aquae, & Ignis. E tellure videndum, num & illa naturae firmitas ferDvores habeat suos, tum etiam an aquarum vis omnis caleat, etiam circa nos circumfusus aër. Terram autem omnem veram constituunt Peripatetici elementum frigidum & siccum; & tamen cum longissime à caloribus sepositum sit, oportebat etiam frigidiorem esse aquâ; si modo inanis illa ordinatio elementorum vera fuisset. Sed tunc non in omnibus quadraret fabula, cum in aqua praedominari debeat algor. Per totam terrarum peripheriam halitus effluunt, calorum effectus; terra etiam, tanquam in gremio & matrice, stirpes omnes alit, & calore insito fovet; in terrae visceribus ignes, & ex terra calidi fontes erumpunt: omnesque etiam aquae, quae per totum terrarum orbem scaturiunt, calorem habent insitum & naturalem; hominesque per hiemem in profundis specubus & antris aërem sentiunt clementiorem, non horridum & rigidum, ut supra terram & in aëre: perinde etiam & aestate sub terra degunt absque algore, temperiemque tantum sentiunt ipsi telluri destinatam. Dictum autem saepius est, tellurem non esse corpus adeo immundum & quasi sordes universi, non immobile, rigidum, infaecundum, exsuccum, succum, impurum; praecellit enim, ut caetera astra, suis primariis viribus, motum habet molis insitum, & humoris insiti perennem actum. Actus vero ille reliquorum astrorum lumine & confederatione propagatur, non motu coeli aut astrorum, ut vulgus philosophantium existimat. quare & omnes circa tellurem fluores calorem habent, flumina, stagna, maria, aërque ambiens. fluunt enim aquae omnes tam à calore, quam cum calore innato. Veteres tamen volunt frigidissimum esse elementum.","prev":{"citation":"De mundo 84","label":"CAPVT XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/84"},"next":{"citation":"De mundo 86","label":"CAPVT XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/86"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}