{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 86","citation":"William Gilbert, De mundo 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/86.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"At Aristoteles aliquando calidum esse mare vult ab exustae materiae mixturâ, sed elementum aquae summe frigidum. Aristoteli dant manus interpretes & philosophantium plebs turbaque. Calida vero aqua omnis, non à calore primaevo à Francisco Patritio invento; sed ab illo qui cum forma ejus & existentia concurrit, & cum tellure universa communis est; & ab illo calore effluidam habet naturam. Quod si actus desierit, aut multum se remiserit in ambiente aëre, tunc aquae ejus calor & naturalis ab actu virtus deliquium in proximis partibus & eminentiis habet, glaciesque existit; & aqua (quae ab aëre tanquam vestimento conservatur) cum in ea calor valde remittitur, aut exstinguitur, etiam de virtute recedit sua, nec se ipsam salvare potest, quin male à misera privatione vexetur, & dissimilem induat formam. Hinc ab aqua glacies fit exstincto calore. Crystalla etiam, & lapides splendentes speculares, & gemmae transparentes eodem modo ex succis fiunt. In aëre etiam grandines glaciales existunt: sunt enim & nivales & glaciales grandines. Aër verò, nisi perpetuae auxiliares copiae à tellure excitarentur, & actum remitteret, & vacuo incumbenti cederet, rerum omnium existentium privationi. quare frigus dominari videtur, quod tamen nihil est, sicut à nihilo infertur. Ob eamque causam sub polis & frigidis illis Zonis, cum Sol abfuerit & ad adversum Tropicum inclinaverit, aër fere omnis ex regionibus illis desiisse videtur, & terrarum mariumque superiora, deposito calore desinenteque actu, horrida, rigida & inaccessa manent.","prev":{"citation":"De mundo 85","label":"CAPVT XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/85"},"next":{"citation":"De mundo 87","label":"CAPVT XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/87"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}