{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 90","citation":"William Gilbert, De mundo 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/90.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"CAPVT XXXIII. De Frigore. CRigus etiam quid sit, varie actum est ab antiquis. Peripatetici qualitatem volunt primam, operantem & efficientem, non inertem & succumbentem, ut humor siccitasque est. Illud statuunt esse quod cogit & congregat tam ea quae sunt ejusdem generis, quam quae alieni. Ita frigus in plurimis eandem habet differentiam cum calidis. Calor enim ex eorum opinione congregat homogenea: sic etiam frigus congregat homogenea. Ita quae contraria prorsus ponuntur, & contrarios effectus producunt, eandem efficientiam pro differentia singulari & insigni nanciscuntur. Sed frigidi, ut & antea caloris, ex unico effectu parcum & jejunum encomium, ex penuario admodum sterili & vacuo depromptum est. Sed hoc à nobis primum quaerendum est, sit ne frigoris aliqua vis princeps, atque materia frigori innata, cujus praesentia & perceptione reliqua frigida fiant omnia: aut certe potius, ut privationem lucis tenebras ajunt, motûs quietem, ita frigus quoque caloris privatio fuerit. Quod ita quidem esse videtur, cum & frigus quietum, calor mobilis esse videatur; & calidum nullius rei accessu, sed caloris abscessu, refrigeretur. Quod si frigoris tam illustris sit in natura potestas, oportebat maxime in frigidis eorum elementis praevalere; quod non ita esse, facile cuivis cernere licet. Nam neque terrae partes ullae, aut aquae, ita frigidae sunt, quin longe plurimum ab aliis algoribus superentur. An non nix, grando, glacies, pruina multo frigidiorem materiam continent? aqua frigoribus in glaciem concrescit, non illis quidem ab aqua derivatis, at insitis ab externo ambienti. Aqua enim si esset frigidissima, quare non ipsa per se glaciaretur? quod ei contingeret perinde, imo magis in medio, aut fundo, quam superficie. At quis congelata vidit flumina in mediis & imis partibus, non in extima superficie? Aut terras quis unquam effodit glacie, nive, grandine frigidiores? aut unquam in imis cavernis in glaciem concretam aquam?","prev":{"citation":"De mundo 89","label":"CAPVT XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/89"},"next":{"citation":"De mundo 91","label":"CAPVT XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/91"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}