{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 94","citation":"William Gilbert, De mundo 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/94.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Dicunt etiam, quod frigus, non secus atque calorem, sensu percipimus: privatio autem nec aspectabilis est, neque tractabilis, neque auditu, aut aliis sensibus cognosci potest. Frigus vero sensu non cognoscitur aut percipitur, sed corpora minus calida, corpora nostra calidiora afficiunt, caloremque nostrum diminuunt: non quod frigus, ut qualitas, à corpore in corpus intromittatur, sed quia corpus, calore magis destitutum, contactu corpus ferit & temperat, & ita successive partes proximae proximas ipsae immutatae immutant. Qui frigus qualitatem existimant, vehementer etiam illi perturbantur, & contrariis sententiis turbas dant, in quo praecipue corpore, aut elemento, inhaereat. Nam Stoici quidem aëri, Empedocles & Strato humori primum frigus tribuunt: aliis in terra videtur inesse; Aristoteles etiam aquae praecipuum frigus attribuit. Atque illi omnes quàm pertinaciter suas opiniones pessimis & vanissimis rationibus defendant, facile est cuivis cernere. Nec mirum, cum (miseri?) illud quod nihil est in natura, tanquam existens reponere, & latissimis possessionibus stabilire nugantes velint. Sed quod frigus nihil sit, & nullius momenti, nec calori contraria qualitas, aut ens contrarium operans, hinc manifeste apparet, quod aqua à calore in aërem convertitur, nec ullo modo resistere aqua potest quin pereat. Aër vero frigore non semper in aquam transit, nec tam certo rursus in aquam revertitur. Nam aër in Borealibus regionibus hyeme, vel maximis frigoribus, non liquescit: manifestum etiam quod raro aut nunquam illic hyeme pluviae; aërque illic aquam omnem frigiditate plurimum superat. Alia namque humoris ab aëre generationis ratio est, quam ex frigoris natura aliqua existente, cum scilicet calor adhuc in tepido & crassiori vapore exstinguitur, aut frigidissimi spi- Vide cap. 8. ritus summeque tenues ab humore incrassati rursus se ad sua primordia conferunt. frigus vero aërem attenuatum nec incrassare, nec in humorem immutare potest. Quare & Boreae penetrabile frigus, & serenitates in Borealibus regionibus: in nostris etiam partibus à Borea vento, si non alia causa obstiterit, caelum clarum existit. Sed de his fusius in Meteorologicis. Calor oritur ex motu & lumine; quod si frigus contrariam haberet rationem, cresceret frigus ex quiete & tenebris.","prev":{"citation":"De mundo 93","label":"CAPVT XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/93"},"next":{"citation":"De mundo 95","label":"CAPVT XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/95"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}