{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 96","citation":"William Gilbert, De mundo 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/96.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Attractionem vero dicimus, corporis ad corpus motum localem, attracti ad attrahens, in quibus attrahens quiescit. Philosophi attractionis causas constituunt quasdam, Medici vero alias plurimas enumerant, & multa etiam attrahentia corpora. Atque sane quae vegetantur omnia, succum sibi salutarem & beneficum alliciunt, veluti stirpes actis in tellurem radicibus. Animalia vero ventriculis, & primis mesenterii venis hauriunt quidem quod sibi proficiat, toto promovente calido, cum forma specifica componenti; crescentiumque corpora non aliter attrahunt. Calores vero, calidaque extrinsecus adhibita, aut corpora, aut medicamenta, falso dicuntur attrahere. Ita ut vana illa tota attrahentium medicamentorum sylva & inutilis sit. Nullus enim calor, nec à Sole, nec ab inflammato aliquo, corpora aut humores allicit, ut falso totae Philosophorum & Medicorum scholae docent. Ita neque à substantiae proprietatibus, juxta Galeni sententiam, attractiones naturales fiunt. Quae vero à corporum successione, propter vacui fugam, ducuntur & attolluntur, verae quidem motiones sunt, sed violentae, non secundum naturam. De attractionibus, quae vulgo naturae adscribuntur, nonnulla sunt dicenda, ut perversae & inutiles, confirmatae omnium fere judicio, ineptiae prorsus deleantur, aut ized by Google Dig aut saltem labefactatae minus noceant. Sed damus inprimis, vegetabilia omnia succum convenientem trahere, quo crescunt, & vigorem concipiunt: quod vero in illis allicit, nonnulli volunt formam substantialem esse, non totius substantiae proprietatem, ut Galenus voluit; à forma substantiali apprehendi & duci alimenta, ut à primo attrahente & praecipuo, atque à temperamento nativo tanquam secundo sive instrumentario movente, inter quod & effectum, nullum medium intercedat.","prev":{"citation":"De mundo 95-2","label":"CAPVT XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/95-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/95-2"},"next":{"citation":"De mundo 97","label":"CAPVT XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/97"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}