{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo xx","citation":"William Gilbert, De mundo xx","ref":"xx","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xx","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xx","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xx.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Hippocrates Medicinae pater agnovit illam terrae, aquae, aëris, ignis, à plurimis varie agitatam philosophiam: illi tamen non magnopere insistendum judicavit; veluti de natura hominis libro, cum retulisset quasdam opiniones sufficere, quod hae graecula quadam apud plebem garrulitate tractatae sine fructu ingenia torquerent: neque amplius de rerum causis principiisque quaerendum, sed dandam omnem operam ut ea, quae à Majoribus tradita sunt, probe intellecta & perspecta forent. Vnde tot Interpretes, Commentatores, expositores, qui plerumque etiam ex minimis & absurdissimis integra volumina conderent, praeclarumque quid in philosophia praestitisse, & tanquam victoriam reportasse viderentur, si contrarietates quasdam, quas philosophus per errorem & inscitiam scriptis admiscuisset, illi verborum quorundam velamentis & distinctionum fucis, tanquam congruentia undique & absoluta conciliare possent. Quare his tot talibus propugnatoribus propagata est opinio, crescebatque indies in hominum mentibus: quod facilis etiam & expedita, mulierculis, lippis & tonsoribus manifesta. Quis enim, ut quatuor comprehendisset elementa, & in unoquoque praedominantes qualitates, tum inter se consonantias, non ilico plurima profiteri, rerum causas rimari, morborum simul ac medicinarum proprietates, plantarum, stirpium, animalium naturas perspectas & exploratas habere contendebat? at quam jejune, quam pueriliter, quam arroganter? His fontibus derivata lues non solùm universam Philosophiam notiorisque mundi scientiam inquinavit, sed alte adscendens caelorum astrorumque legibus cladem non mediocrem intulit. Astrologi enim non tam imprudenter, quam insane, Trigonis suis elementarias qualitates attribuunt, quatuorque instituunt pro quatuor elementis; atque ejus farinae plurima in Astrologia, scientiarum regina, ab indoctis ariolis ficta sunt.","prev":{"citation":"De mundo xix","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xix"},"next":{"citation":"De mundo xxi","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xxi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xxi"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}