{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 106","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/106.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"Dubitatio enim maximè oritur de iis ovis, quae ex diversis animalium generibus procreantur: ut puta ex gallina, & phasiano. Estne, inquam, in tali ovo, anima gallinae? an phasiani? an ex utrâque composita? Quomodo autem animae misceantur? si (secundùm Aristotelem anima, (utpote forma) sit actus, & substantia. Nemo enim negaverit, quicquid demum id fuerit, quod in ovo foecundo est principium & caussa effectuum quos conspicamur, esse illud substantiam diversarum potentiarum, virium, sive facultatum susceptivam: atque etiam conditionum, virtutum, vitiorum, sanitatis, aut aegritudinis. Quaedam enim ova longioris aevi, quaedam brevioris dicuntur: alia, pullos parentum virtutibus, corporisque salubritate praeditos; alia, morbis obnoxios procreant. Nec dicendum, id materiae vitio contingere: cùm maris etiam, sive patris morbi in pullos transferantur; à quo tamen nihil materiae ovo accessit. Quippe à mare procedit duntaxat vis procreativa, sive plastica, quae ovum foecundum reddit; nullam verò ejus partem constituit. Nam genitura, quae à mare in coitu emittitur, matricem (in qua ovum perficitur) nequaquam ingreditur; nec sanè (ut pridem diximus, nobisque Fabricius suffragatur) in ista penetralia ullo pacto subire potest: multoque minùs ad ovarium, juxta corporis praecincturam, asscendit; ut plurimis ibidem ovorum primordiis, praeter virtutem suam, materiae quoque partem impertiat. Certâ enim experientiâ compertum est, ab uno eodemque coitu plura simul ova foecundari; nec ea solùm, quae in utero, atque ovario reperiuntur; sed illa etiam, quae nondum inchoata sunt: ut inferiùs dicemus, & jampridem in historia enarravimus. Si itaque ovum à propria animâ foecundum redditur, sive proprio principio foecundante insito praeditum est; unde aut pullus gallinaceus, aut hybrida ex gallina & phasiano natus oritur; isque aut mas, aut foemina; patri, aut matri similis; sanus, aut morbosus: certè concludendum est, ovum (etiam in ovario dum est) matris animâ non vivere; sed esse instar filii emancipati, à primâ statim origine: sicut arborum glandes, & semina à plantis ablata, haud ulteriùs earundem partes aestimanda sunt; sed sui juris facta; quae propriâ insitaque potentiâ vegetativâ, jam vitam degant. Quòd si ovo foecundo animam inesse dixerimus, subibit dubitatio; utrum eadem anima ero jam, & mox futuro pullo insit, an verò diversa. Necesse enim est fateamur, inesse principium aliquod, quod ovum constituit, & auxit; quodque etiam pullum jam gignit, & auget. Quaeritur itaque, num ovi, & pulli principium, sive anima, una eademque sit; an plures, & diversae? Nam si plures animae fuerint, (alia nempe ovi, alia pulli;) quaeritur porrò, unde, & quo tempore, pulli anima ipsi accesserit?","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 105","label":"105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/105"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 107","label":"107","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/107"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}