{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 115","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/115.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":394,"text":"Atque etiam terra suâ sponte plurima generat sine semine: & inter animalia, foeminae nonnullae solae sine mare procreant; (ità gallina ovum subventaneum generat) mares verò absque foemina nunquam quicquam gignunt. Imò verò iisdem argumentis, quibus mas generationis principium & efficiens primarium arguitur; videtur etiam foeminae ἐνέργεια, sive efficientia confirmari posse. Nempe, id primum efficiens censendum est, in quo foetûs ratio, operisque forma elucet; & cujus manifesta similitudo in foetu deprehenditur, quodque priùs existens movet. Cùm itaque forma, ratio, & similitudo, foeminae non minùs (imò magis) quàm mari insit; atque illa priùs existat, ut movens primarium; concludemus certè, foeminam aequè efficientem esse generationis, ac marem. Et licèt Aristoteles verè dicat, conceptum, aut ovum, nullam corporis Gen. an. sui partem à mare accipere, sed solummodo formam, speciem, atque ani-l. 2. c. 4. mam: & à foemina corpus duntaxat, & magnitudinem praeberi: Non satis tamen constat, quin foemina (praeter materiam) formam quoque, speciem, atque animam aliquo modo tribuat. Ut in galelina videre est, quae ova sine mare gignit (quemadmodum arbores suos fructus, & herbae semina, absque sexûs discrimine) Ipseque Aristoteles fatetur, ovo, etiam subventaneo, animam inesse. Erit ibid. itaque foemina caussa ovi efficiens. Quanquam autem ovo subventaneo anima quaedam inest, talis tamen non est prolifica; ac proinde fatendum est, gallinam perfecti ovi efficientem propriè non esse; sed talem fieri, autoritate (ut sic dicam) sive potestate à gallo demandatâ. Ovum enim. nisi prolificum fuerit, perfectum meritò dici non potest. Hujusmodi autem à mare tantummodo producitur; vel potiùs à foemina, tanquam ex praecepto maris; quasi ab hujus coitu, foemina artem, rationem, formam, ac legem futuri foetûs acciperet. Ita sanè foemina (ceu arbor fertilis) facta post coitum foecunda, sit ovipara, ovâque perfecta & prolifica procreat. Nam quamvis gallina in vitellario nulla ovorum primordia jam parata habeat, tamen post cortum foecunda reddita, paulò post, ova tum in ovario generat, tum in lucem profert; eaque etiam prolifica. Huc facit experimentum muliercularum, quae gallinam domi gallo destitutam habentes, eam Pobr. p. 37. per unum atque alterum diem alibi gallo committunt: ex hoc enim exiguo tempore, succedit ovorum omnium foecunditas, per totum illud anni tempus. Scilicet, non modò illorum ovorum, quae adhuc vitelli duntaxat sunt, & albumine carent; aut quae mihima jam primordia in ovario existunt: sed ea quoque ova ab eadem virtute foecunda redduntur, quae nondum inchoata, diu postea concipienda sunt. Disquisitionis hujus, de foecunditate, utilitas. Disquisitionis hujus, de foecunditate, utilitas. Exercitatio 29. CUbtilis pariter ac difficilis, maximaeque utilitatis est disquisitio;","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 114","label":"114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/114"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 116","label":"116","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/116"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}