{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 126","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 126","ref":"126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/126.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Videtur tamen distinctio illa in luteum, & albumen, necessaria: quòd liquores isti, cùm sint proculdubio diversae naturae, diverso quoque usui inservire videantur. Ideoque in ovo perfecto distincti sunt; estque eorum alterum, alimentum propinquius; alterum, remotius: illo foetus statim ab initio nutritur; hoc, posterius. Certum enim est (ut Fabricius verè asserit, & nos postea docebimus) utrumque esse alimentum; tam albumen scil. quàm vitellum; & albumen priùs vitello absumi. Quare cum Aristotele sentio (contra Medicos) albumen esse partem ovi sinceriorem, magitque concoctam, & elaboratam; ac propterea, cùm ovum in utero perficitur, tanquam pars calidior, in ambitum circunfunditur, dum vitellus ceu pars terrestrior, in centrum subsidit. Videtur etiam albumen calorem animalem uberiorem in se continere, & proinde alimentum esse propinquius. Similiter, ob eandem caussam, albumen exterius interiore sincerius, magisque concoctum esse, verisimile est. Quod Medici affirmant, vitellum esse partem ovi calidiorem, & magis nutritiam; id intelligendum censeo, quatenus nobis cibus est; non, quòd pullo in ovo alimentum magis idoneum suppeditet. Idque constat ex historia fabricationis pulli: à quo, tenue albumen priùs, quàm crassum, absumitur. Quasi propius alimentum sit, & transmutatu facilius in substantiam futuri foetûs. Ideoque vitellus videtur esse alimentum remotius, & posterius, quàm albumen: quippe totum albumen priùs absumitur, quàm vitelli notabilis portio defecerit. Imò verò vitellus in pulli abdomine reperitur, postquam hic exclusus fuerit; tanquam novello pullo pro lacte, quo nutriatur, inserviat. Sunt itaque ova bicolora magis perfecta, utpote distincta magis, & à majore calore elaborata. Quoniam enim in ovo non modò pulli materiam, sed primum quoque alimentum contineri oportult; quod perfecto animali perfectum & elaboratum maximè esse debuit; quale illud est quod partes distinctas obtinet, quarum alia (ut diximus) prior & sincerior, adeoque facilioris digestionis est; alia posterior sive remotior, ac propterea in pulli substantiam transmutatu difficilior; (vitellus autem & albumina tali discrimine inter se differunt) ideo ova perfecta sunt bicolora, ex vitello nempe & albumine composita; utpote quae, pro diversa fortûs aetate, ac robore, diversos hos liquores, facilioris & difficilis magis concoctionis fomites, in se contineant.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 125","label":"125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/125"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 127","label":"127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/127"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}