{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 132","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/132.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Similiter, partes omnes genitales in gallo, geniturae praeparandae, & concoquendae, atque in gallinam transmittendae gratiâ fabrefactae sunt. Quibus autem maribus is vigor est, ut plurimis foeminis sufficiant; hi corporis magnitudine, & ornatu, animique robore & armis, foeminas suas longiùs superant; quàm illi, qui conjugales sunt. Neque enim tantopere perdix mas, corvus, aut columba, à consortibus suis distinguuntur; quantùm gallus, à gallina; vel cervus, à suis foeminis discrepat. Gallus itaque ut armis, plumisque ornatior, superbus, gloriosus, magnanimus, & bellator insis nis incedit; ita pariter semine abundat, & frequentissimè coitum peragit, adeoque libidine ferox aestuat, ut (nisi complures gallinae ipsi suppetant) foeminas suas saepius invitando & cogendo fatiget, & (uti in phasiano, gallo Indico, aliisque observavimus) intempestivè supersiliendo, dorsumque pedibus atterendo (etiam cùm in nidis ova incubant) eas malè mulctet. Vidimus aliquando gallinas à ferocientis galli injuriâ adeò laceras & detritas, ut dorsum totum implume, & ad ossa ipsa perquam miseris modis nudum habentes, brevi exspiraverint. De Gallina. Exercitatio 39. QUo generationis instrumenta, duaeque primae caussae sunt; mas, & foemina. Gallina enim videtur autor ovi, ut gallus faecunditatis. Horum igitur coitu, à mare in foeminam traducitur, vel in gallina per coitum ingeneratur, id, quod ovum reddit foecundum. Quid autem illud sit, non minùs cognitu difficile est, quàm cui id ipsum communicetur: scilicet, utrùm toti gallinae, an ejus utero solùm, aut ovo facto, vel etiam ovis omnibus in ovario jam inchoatis, & postmodum inchoandis? Verisimile enim est ex suprà dictis, & Fabricii quoque experimento, pauculas coitiones, & gallinae per dies aliquot cum gallo consortium, sufficienter eam, aut ejus saltem uterum, per annum integrum foecundare. Idque egomet etiam, experientiâ edoctus, ex parte affirmare possum: nempe vicesimum ovum à gallina (post hujus à gallo divortium proveniens, suisse foecundum & prolificum.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 131","label":"131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/131"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 133.1-4","label":"133.1 to 133.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/133.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/133.1"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}