{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 140","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/140.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Quae omnia eò referuntur, unde principium motus, pars enim quaedam totius discordiae calumnia est. Cùm itaque tot modis aliud ex alio fiat, semen in altero de duobus his esse apertum est. Aut enim ex es, ut materiâ; aut ut ex primo quod moverit, est quod gignitur. Non enim ut hoc post hoc, quomodo ex Panathenaeis navigatio; neque ut ex contrario contrarium: gignitur enim contrarium ex contrario quod corrumpitur: & aliud quippiam subjici oportet, ex quo primo immanente sit. Quibus Aristoteles rectè infert, Semen à mare proveniens, esse foetûs caussam efficientem, vel instrumentalem; quandoquidem nulla pars est geniti, nec primo modo, nec tertio (nempe, aut ut hoc post hoc, aut ut ex contrario;) neque ut materia subjicitur. At verò (ut ibidem ait) id quod à mare in coitu provenit, non verè & propriè semen dicitur, sed genitura potiùs, & a semine propriè dicto discrepat. Genitura enim id vocatur, quod à generante proveniens, caussa est quae prima obtineat principium generationis; videlicet in iis quae coire natura voluit: semen autem est, quod ex ambobus coguntibus illis (nempe mare, & foemina) originem tranit, quale semen plantarum omnium est, & animalium nonnullorum in quibus sexus distinctus non est: velut id, quod ex mare ac foemina primum miscetur, quasi conceptus promiscuus quidam; & quale ovum esse, suprà in historia declaravimus, quod tum fructus, tum semen dicitur. Semen enim & fructus inter se differunt, prioris posteriorisque ratione: nam fructus, quod ex alio est; semen, ex quo aliud: aliàs ambo idem, sunt. Superest igitur inquiramus, quot modis praedictis, non quidem à genitura maris, sed ex vero semine, sive ex ovo, aut conceptu (quae verè animalium semina sunt) foetus oriatur. Quot modis pullus ex Ovo fieri dicatur. Quot modis pullus ex Ovo fieri dicatur. Exercitatio 42. DRO confesso itaque est, foetum fieri ex ovo prolifico, tanquam","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 139","label":"139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/139"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 141","label":"141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/141"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}