{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 142","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 142","ref":"142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/142.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Quot modis Pullus ex Qvo fieri dicatur. citur. Enutrito enim pullo in ovo, atque adaucto, albumen pariter ac vitellus corrumpuntur & absumuntur, totaque deinceps ovi substantia. Manifestum est igitur, ex ovo, tanquam è contrario, videlicet alimento; & tanquam ex privatione, & non ente, pullum fieri. Constat enim prima pulli particula (nempe sanguis, aut punctum saliens) ex non sanguine, & omnino ex contrario; durante semper eâdem suppositâ materiâ. Fit etiam pullus ex ovo, sicut vir ex puero. Quemadmodum enim ex plantis semina oriuntur, ex seminibus gemmae, germina, virgulta, flores, & fructus: ita quoque ex ovo (gallinarum semine) sit maculae dilatatio, colliquamentum, sanguis, & cor, seu prima foetûs (vel fructûs) particula. Idque tanquam ex nocte, dies; ex vere, aestas; ex puero, vir; hoc, post hoc. Ut quemadmodum fructus post flores, in eodem stemmate oriuntur; ita pariter post ovum, colliquamentum; post hoc, tanquam ex humore primigenio, sanguis; post sanguinem, & ex illo, pullus fiat; veluti totum, ex parte. Sicut, per Epicharmi exaggerationem, ex calumnia fiunt maledicta, ex maledictis pugna. Sanguis enim unà cum puncto saliente primùm existit; simulque & pars pulli videtur, & efficiens quoddam, sive instrumentum generationis ejus, ab opifice (ut Fabricius existimat) inseparabile. Quomodo autem ovum, efficiens atque instrumentum. generationis dicatur, partim jam antea dictum est, partim etiam uberiùs ex dicendis constabit. Ex historia id certum est, punctum pulsans, atque sanguinem, (dum augentur) sibi reliquum corporis, aliâque omnia pulli membra asciscere: quemadmodum vitellus in utero, ex ovario provolutus, albumine se cingit; idque non sine concoctione, ac nutritione. Cunctarum verò operationum vegetabilium instrumentum commune, calor internus, aut calidum innatum, vel spiritus per totum diffusus, & in eo spiritu anima, sive animae facultas, ab omnibus censetur. Habet igitur ovum, procul omni dubio, animam suam opificem, quae tota in toto, & tota in unaqualibet parte insit; spiritumque seu calorem animalem in se continet, immediatum illius animae instrumentum. Interroganti itaque, Quomodo ex ovo fit pullus? respondemus, omnibus modis, & ab Aristotele recitatis, & ab aliis excogitatis, quibus aliud ex alio fieri contingit. Eallitur Fallitur Fabricius, circa materiam generationis Pulli in Ovo. Fallitur Fabricius, circa materiam generationis Pulli in Ovo. Exercitatio 43. QUod mihi ab initio proposui, Fabricium praemonstratorem se Pag. 28.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 141","label":"141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/141"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 143","label":"143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/143"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}