{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 143","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 143","ref":"143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/143.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"quar; & de tribus illis, quae in generatione pulli indaganda ait, cum illo considerabimus; agente nempe, materiâ, & alimento pulli. Quae omnia in ovo esse oportet, de quibus dubia aliqua proponit, opinionesque gravissimorum autorum diversa sentientium. Prima difficultas ad pulli materiam, & alimentum spectat. Hippocrates quidem, Anaxagoras, Alemaeon, Menander, & prisci PhiloLib. de nat. pueri. sophi omnes, pullum ex vitello generari, ex albumine verò nutriri, existiHist. an. mârunt. Contra hanc opinionem, Aristoteles, & cum eo Plinius, pullum ex albumine corporari, ex luteo nutriri, crediderunt. Ipse autem & de gen. Fabricius, nec vitellum, nec albumen, materiam pulli esse voluit; praedictasque ambas opiniones conatur refellere, & docere, albumen pariter ac vitellum alendo pullo duntaxat inservire. Idque, praeter alia argumenta (quibus minùs acquiescendum puto) hoc uno sic satis firmo: quòd scil. propagines vasorum umbilicalium (per quas pullus, sine dubio, nutrimentum haurit) in albumen pariter ac in vitellum disseminentur, amboque isti liquores (prout pullus augetur, & majorem alimenti copiam postulat) absumantur. Ac propterea Fabricius in sententiae suae confirmationem, ait: Ex corporibus Pag. 32. cvum construentibus, & pulli generationi idoneis, solùm tria sunt, albumen, vitellus, & chalazae: albumen, & vitellus nutrimentum pulli sunt; ergo solae chalazae materia erunt, ex qua fit pullus. Errare tamen excellentissimum Fabricium, suprà in historia demonstravimus. Postquam enim pullus jam propè consummatus est, caputque & oculi distinctè conspiciuntur, chalazas in ovo longè à foetu dissitas, integrasque à est: praestantque (ut ipse cacuminibus ad latera remotas reperire quibus vitellus intra albuquoque fatetur) usum ligamentorum, Nec verum est, quod Famen in debita suâ positione retineatur. addidit; chalazas nempe bricius in opinionis suae stabilimentum, Nam post primae diei incuobtusae ovi parti, è directo suppositas esse. bationem, mutatur liquorum situs; vitellus attollitur, & grandines: utrinque de cacuminibus removentur; ut jam pridem diximus. Fallitur etiam praeterea, cùm chalazas ovi partes esse statuit. Ovum enim revera ex albo & luteo humoribus solùm constat: chalatae Fallitur Fabricius, circa materiam generationis pulli in Ovo.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 142","label":"142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/142"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 144","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/144"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}