{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 145","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/145.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"Neutra tamen sententia vera est, sed popularis omnium temporum error: quippe grandines (galladuram Itali vocant, nostrates the treddie) à gallo provenire, ejusque sperma esse; olim, hodieque mulierculae crediderunt. Grandines (inquit Aldrovandus) sunt sperma galli, quia nullum ovum saecundum illis caret. At enim, nec infoecundum ullum iis destituitur, quod ille aut nescivit, aut dissimulavit. Id Fabricius quidem fatetur; sed dum negat, galli sperma in uterum penetrare, aut uspiam in ovo reperiri; chalazas tamen solas, prae reliquis omnibus ovi partibus, masculi seminis virtute foecundari, vimque prolificam suscipere contendit: licet in ovis foecundis: ac infoecundis, chalazarum discrimen nullum animadvertere potuerit. Cumque concesserit, ipsa ovorum in vitellario primordia, perinde ac ova albumine circundata, à galli coitu foecundari; erroris in tanto Viro caussam, hanc esse arbitror: Fuit hactenus (ut jam saepe diximus) Philosophorum, & Medicorum omnium vulgata opinio, materiam foetûs in generatione animalium, esse aut maris, aut foeminae, aut utriusque simul genituram; ex qua (post coitum) in utero superstite, animalia (similiter ac plantae, ex seminibus in terram projectis) generentur. Nec Aristoteles quidem ab eadem sententiâ multùm abfuit, cùm sanguinem menstruum foeminae semen esse voluit, quod maris genitura coagulet, conceptumque indè constituat. Supposito itaque jampridem ab omnibus (ceu certo fundamento) errore, quem diximus; haud mirum sanè, si postea (pro varia cujusque conjecturâ) plurimae falsae opiniones subsequutae fuerint. Errant enim toto coelo, (ut dici solet) qui existimant, post coitum necessariò remanere materiam aliquam in utero paratam & idoneam, ex qua aut foetus fiat, aut conceptus primus constituatur, aut aliud quid protinus in cavitate uteri fabricetur, quod plantarum semini in terrae gremium injecto respondeat. Quippe certum est, in gallinae utero (idque etiam postea de omnibus foeminis constabit) statim à coitu, nihilo plus conspici, quàm ante ipsum coitum reperiebatur. Errâsse itaque Fabricium, liquet, cùm ait: Sicuti viviparum animal Pag. 35. ex pauca seminali materiâ corporatur; quod verò ad alimentum & nutritionem suggeritur, copiosissimum est: sic pro pulli generatione exigua chaluza sufficiet; caetera autem in ovo contenta, alimento duntaxat pullo erunt. Quibus zed by Google Digi Fallitur Fabricius, circa materiam generationis Palli in Ovo. Quibus apertum est, eum talem aliquam materiam in ovo paratam quaesivisse, unde pullus corporetur: idque, nè quid contra definitionem ovi, ab Aristotele traditam, videatur statuere: nempe, Ovum est, cujus ex parte animal gignitur: reliquum, cibus ei, quod gignitur, est. Validum igitur hoc Fabricio videtur argumentum: Cùm tres solùm partes sint in ovo, scil.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 144","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/144"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 146","label":"146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/146"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}