{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 148","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/148.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"Perfectiora autem animalia sanguinea, per epigenesin, sive partium superadditionem fiunt; ac postquam nata sunt, adolescunt, & ad ἀκμὴν pertingunt. In illis, casus seu fortuna videtur maximè generationem promovere; in quibus forma oritur ex potentia materiae praeexistentis, caussaque prima generationis est materia potiùs, quàm efficiens externum; unde etiam animalia haec imperfectiora sunt, & genus suum minùs servantia, minusve perpetua, quàm sanguinea terrestria, vel aquatilia, quae ab univoco principio (nempe ab eadem specie) aeternitatem consequuntur: hujusque rei caussam primam naturae, & virtuti vegetativae assignamus. Quaedam igitur animalia suâ sponte nascuntur, ex materia sponte, vel casu concocta; ut Aristoteles videtur asserere. Quorum scil. materia potest à se ipsâ moveri, eo motu à casu, quo semen movet in generatione aliorum animalium. Idemque in animalium generatione contingit, quod in arte: quaedam enim ab arte fiunt, atque eadem à casu, ut sanitas: quaedam nunquam sine arte, ut domus. Apes, crabrones, papiliones, & quaecunque ex eruca per metamorphosin generantur, casu orta, ideoque genus suum haud servantia dicuntur: leo verò, aut gallus, nunquam casu, aut sponte; sed tanquam à natura, sive opifice facultate divimore existunt; & potiùs, quòd specie sibi simile generet, quàm quòd materiam suppeditet idoneam, requirunt. In generatione per metamorphosin, quasi sigillo impresso, vel proplasmate concinnata finguntur; materiâ scilicet totâ transformatâ. Animal autem, quod per epigenesin procreatur, materiam simul attrahit, parat, concoquit, & eâdem utitur: formatur simul, & augetur. In illis, plastica vis eandem similarem materiam secat, sectamque disponit, & in membra redigit; facitque ex similari materiâ, dissimilarem; sive ex subjecta materiâ similari, organa dissimilaria. In his verò, dum partes alias, aliterque dispositas ordine procreat; aliam quoque, atque aliter dispositam materiam requirit, ac facit; his nempe, vel illis partibus generandis magis idoneam. Cujus rei gratiâ, ovum gallinaceum perfectum ex variis partibus constitutum credimus. Liquidò itaque ex historia nostra constat, pulli generationem ex ovo, fieri potiùs per epigenesin, quàm per metamorphosin; neque omnes ejus partes simul fabricari, sed successivè, atque ordine emergere; eundemque simul, dum augetur, formari; & augeri, dum formatur; partesque alias aliis prioribus supergenerari, & distingui; principiumque, augmentum & perfectionem procederè per modum crescendi, tandemque exoriri foetum. Facultas enim pulli formatrix, materiam potiùs sibi acquirit, & parat; quàm paratam invenit: videturque pullus haud ab alio fieri, vel augeri, quàm à se ipso. Et quemadmodum omnia, ex quo fiunt, ab eodem augentur: ita fimiliter, à quo pullus conservatur, & augetur ab initio (sive id anima, sive facultas animae fuerit) ab eodem quoque (ut suprà diximus) eum fieri credibile est.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 147","label":"147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/147"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 149","label":"149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/149"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}