{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 153","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 153","ref":"153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/153.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Porrò, quoniam efficiens in relatione ad effectum dicitur; cùm per epigenesin partes aliae aliis ordine posteriores sint, & à prioribus diversae; ut effecta, ita & efficientia quoque variari, verisimile est; quae diversa opera producant, à quibus motus etiam diversi proveniant. Ità Medici, in physiologicis, quaedam organa chylificationis, alia sanguificationis, generationis alia astruunt: & Anatomici quidam, ossificam, carnificam, nervificam facultates nominant; quas ossa, carnem, & nervos efficere statuunt. In pulli autem generatione, ex pluribus actionibus non parùm inter se differentibus, caussas quoque efficientes discrepare certum est: quae licet per accidens efficientes generationis videantur, necessariò tamen requiruntur; cùm, nisi sociatâ eorum operâ, nihil efficiatur. Nempe, dum externa impedimenta prohibent, vel conceptum fovent, aut excitant, & de potentia in actum deducunt, efficientia meritò censentur. Atque hoc nomine ovorum incubatio, aëris locique tepor, verna tempestas, solisque per Zodiacum accessus; similiter caussae praeparantes, quae faciunt ut vitellus ascendat, macula dilatetur, humoresque in ovo colliquentur, pro efficientibus habeantur. Deinde caussis efficientibus annumerandae sunt generativae & architectonicae potentiae partes à Fabricio recensitae, nimirum facultas immutatrix, concoctrix, formatrix, & auctrix: accidentium quoque quorundam effectrices caussae; nempe, unde pullus fit mas, aut foemina; patris, aut matris similitudine; idque ad prioris, aut posterioris maris coeuntis formam; unde etiam proles fit animal; atque integrum, non mutilum; robustum, & sanum, non morbosum; longioris quoque aevi; speciemque retinens, aut degenerans; monstrum, aut misti generis evadit. Denique, cùm circa efficientem foetûs caussam versantes, animo perpendimus insignem ejus fabricam, atque omnium partium, membrorumque actiones, functiones, usus, & utilitates; quantaque providentiâ, arte, & intellectu; quàm divino numine afflata omnia concinnentur, affabreque componantur in usum vitae: non solùm, quis sit efficiens, architectus, & consultor, ambigere non licet; verùm etiam omnipotentem adeò tanti operis (quod microcosmi titulo insigniri meretur) fabricatorem, & praeservatorem jure suspicimus, & veneramur. Quaerimus etiam, unde veniat; & quando; atque ubi subsistat in ovo divinum illud, elemento stellarum analogon, arti arti & intellectui proportione respondens, Creatoris omnipotentis vicarium?","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 152","label":"152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/152"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 155","label":"155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/155"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}