{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 155","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 155","ref":"155","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/155","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/155.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Ex dictis igitur apparet, quàm sit arduum, caussas omnes pulli efficientes enumerare; & necesse esse, pleniorem hujus rei disquintionem ad universalem trutinam referri; neque enim posse ex pulli solius generatione (sine clariore luce per experientiam ab aliis animalibus allatâ) commodè pleneque ea tractari, quae generatim omnibus conveniunt. Eoque magis, quòd ipsemet Aristoteles principia animalium efficientia tam varia recensuerit: ab eo enim aliquando a) mas statuitur caussa efficiens principalis, utpote in quo ratio facti pulli sit; secundùm illud; (b) fieri omnia ab eodem univoco: interdum, (c) maris semen; aut (d) natura maris semen emittentis: nonnunquam, (e) id quod in semine inest, quod facit ut foecunda sint semina, spiritus nempe, & natura in eo spiritu proportione respondens elemento stellarum: alibi (f) calor; (g) moderatus calor; (li) certus & proportionatus caloris gradus; (1) calor in sanguine; alicubi calor aëris ambientis; item k) venti; sol; coelum; Jupiter; anima; & universim, Natura principium motûs & quietis, ab eo dicitur. Eademque licentiâ, Stoicorum aliquis, qui animam esse ignem arbitratur, hunc caussam animalium efficientem statuat; quòd ignis seipsum nutriat, augeat, propriaque potestate quodammodo vivere videatur: non ille quidem noster culinaris, & destructivus; sed naturalis, coelestis, vegetativis, generativus, & salutaris; quem, Jovis nomine, Ethnici colebant, rerumque, hominumque Patrem nuncupabant; non, inquam, claudus ejus frater Vulcanus (cujus tamen operâ ac beneficio quotidie multifariam magno nostro commodo utimur) sed spiritus animalis, divinus, animaliumque opifex. Idcirco Aristoteles quaestionem hanc de caussa efficiente, valdè dubiam esse ait; utrum scil. sit extrinsecum quid, an in genitura aut semine insitum: & num sit pars aliqua animae, aut anima, aut habens animam Quare ut in hac efficientis pulli disquisitione, à multiplicium caussarum Labyrintho tutò nos expediamus; opus est Ariadnaeo filo, ex omnium ferè animalium observationibus ritè contexto: ac propterea res haec ad universalem magis indaginem differenda est. Interca temporis, quae circa privatam pulli ex ovo generationem, vel manifestè apparent, vel à commum sententiâ aliena sunt, vel ulteriorem inquisitionem postulant, recensebimus. Efficiens caussa Pulli, quomodo operetur, secundùm Arist. Efficiens caussa Pulli, quomodo operetur, secundùm Aristotelem. Exercitatio 46. AArem esse caussam efficientem primariam in generatione, omnes","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 153","label":"153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/153"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 156","label":"156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/156"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}