{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 157","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 157","ref":"157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/157.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"dum animal pertinent, disponantur; & ex quo incrementum, & motus caeteris partibus contingat; omniianque similarium ac dissimilarium partium principium, & ultimi earum alimenti autor sit. Quod enim jam animal est, angetur: alimentum autem ultimum animalis, sanguis est, aut quod sanguini proportione respondet; cujus vasa & conceptacula venae sunt. Quamobrem venarum quoque principium Cor est. Venae autem, quasi radices, pertingunt ad uterum, per quas alimentum haurit foetus. Cor etiam totius naturae principium, & finis continens, primum fieri debet, tanquam pars suâ natura genitalis; quae prior sit oportet, quasi principium reliquarum, to& sensus: cujus calore (quia partes omnes potentiâ in tiusque animalis. materia insunt) cum principium motionis affuit, perinde ut in spontinis illis miraculis, quod subinde sequitur, excitatur; & partes moventur, non mutantes locum, sed alterascentes mollitie, duritie, calore, & reliquis partium similarium differentiis, factae jam actu, quae antè erant potentiâ. Haec totidem ferè verbis Aristotelis sententia est, quâ foetum ex semine per motum constitui censet; licèt jam non maneat tangens, sed antea solùm tetigerit. Subtilis profectò & accuratè contexta opinio; atque ex iis, quae in ordine generationis partium conspiciuntur, non improbabilis. Cor enim, cum venarum ductu, primò cernitur; tanquam principium animatum, in quo & motus, & sensus; & tanquam filius emancipatus, parsque genitalis, unde membrorum ordo describitur, &, quaecunque ad absolvendum animal pertinent, disponuntur; & cui reliqua conveniunt ab Aristotele attributa. At verò cor in ovo à semine maris fieri, impossibile videtur; cùm nec semen illud in ovo insit, nec ovum tangat, aut unquam tetigerit; quia neque uterum ingreditur, (in quo ovum fit) ut Fabricius fatetur, nec ab eo ullo modo attrahitur; imò nec maternus quidem sanguis in ovo est, aut materia aliqua praeparata, unde semen maris primam hanc partem genitalem, caeterarum autorem, efficiat. Neque etiam protinus à coitu, (dum semen adhuc intus manet, & tangens est) quicquam pulli in ovo existit, sed post multos demum dies, cùm incubatur. Quinetiam in piscibus, ubi maris genitura ova solùm foris tangit, ea verò non ingreditur, haud probabile est quicquam ampliùs ab illa praestari, (cùm externum sit agens) quàm fit à semine galli in gallinarum ovis jam efformatis. Praeterea, cùm statim à coitu nullum adhuc ovi vestigium extet, sed postea à gallina per se generetur, idque prolificum, postquam jam semen galli abiit, atque evanuit; verisimile non est, soetum ab eo semine in illo ovo, per motum, aut motus successivos, fieri. Neque sanè ova prolifica ab improlificis & subventaneis differunt, quòd illa maris semen contineant, ut voluit Aldrovandus; nec quicquam à semine maris factum, & coagulatum in ovo cernitur; vel ullo Efficiens caussa Pulli, quomodo operetur, secundùm Arist.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 156","label":"156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/156"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 158","label":"158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/158"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}