{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 167","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 167","ref":"167","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/167","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/167.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Sunt enim mares aliqui, (pariter ac foeminae) steriles, aut minùs foecundi. Maris quoque genitura aliquando magis, aliquando minùs foecunda est: quippe semen virile, ut in vesiculis seminariis continetur (nisi in spumam à spiritibus turgeat, & cum impetu prosiliat) infoecundum habetur. Imò nè hoc quidem forsitan semper foecundum fuerit. Neque etiam papulae, aut vitelli in ovarii racemo nati, vel ova in utero, statim omnia foecunda sunt. Faecundum autem appello, quod (nisi alicunde impediatur) à vi efficiente insitâ ad destinatum finem pertinget; idque, cujus gratiâ instituitur, assequetur. Ita gallus foecundus dicitur, qui saepius certiusque gallinas suas praegnantes, earumque ova genitiva reddit. Gallina similiter foecunda habetur, quae gignendis ovis, aut vi prolificae à gallo concipiendae, diutiusque retinendae idonea est. Papularum racemus, & ovarium ipsum foecunda aestimantur, cùm pluribus primordiis, iisque maturis, scatent. Ovum similiter foecundum est, quod à subventaneo sive irrito longiùs abest, & quocunque in loco vel incubatum, vel aliter fotum, in producendo pullo minùs deficit. Tale itaque pulli efficiens requiritur, quod singulis his virtutem eam impertiat, propter quam ista foecunda sint, & potentiam efficiendi obtineant. Quippe idem, vel saltem analogon, omnibus inest, ob quod foecunda evadunt. Eademque inquisitio est, quid sit in ovo, quod illud foecundum reddit, & à subventaneo discriminat; quid, in papula, & ovario; quid in foemina; quid denique, in semine, & gallo ipso: &, Quid sit in sanguine, punctoque saliente, sive primâ pulli particulâ genitali, unde postea reliquarum partium ortus, fabrica, & ordo promanent: Quid in pullo ipso, unde degat, robustior, & agilior fiat, citiùs adolescat, aetatem salubriter Neque vitamque diuturniorem protrahat. Quae sit animalium caussa efficiens; ejusque conditiones.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 166","label":"166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/166"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 168","label":"168","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/168"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}