{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 17","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/17.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"De iisdem, ad mentem Aristotelis. TUlla cognitio nobis innata est, ex sententiâ Aristotelis. Neque enim opinio, nec ars, nec intellectus, nec loquela, nec ratio ipsa, à naturâ, & ortu primo nobis insunt: sed omnia haec in eorum censu habenda, quae extrinsecùs nobis secundum naturam adveniunt: Ut etiam qualitates, & habitus illi, qui spontanei existimantur, & in potestate nostrâ siti sunt; ut virtutes, & vitia, ob quae homines vel laudantur, vel vituperantur, & puniuntur. Aequirenda igitur est cujuslibet rei notitia. Quaenam verò sint prima hujus cognitionis principia, non est hujus loci determinare. Unne autem, & quomodo, ipsa notitia nobis adveniat, hîc praemittere, non inutile fore arbitror; tum ad perfectiorem de generatione animalium intelligentiam, tum etiam ad tollendum dubium, quod ex Aristotelis sententiâ quis Analyt. deduxerit. Hic enim doctrinam omnem, & disciplinam post l. 12. 1 dianoëticam ex antecedente cognitione fieri, asserit: Unde videatur sequi, aut nullam esse notitiam primam, aut illam nobiscum nasci; quod praedictis est dissentaneum. Dubium hoc postea ab ipsomet Aristotele solvitur; ubi modum, quomodo cognitio acquiratur, docet. Nam ut, postquam cognitionem omnem certam, per syllogismum, & demonstrationem haberi docuerat; atque omnem syllogismum demonstrativum, ex primis principiis, veris, & necessariis constare, manifestum fecerat, tandem, quomodo principia nota fiant, & quis sit notificans habitus, inquirit; simul etiam, utrùm habitus, cùm non insint, ingenerentur; an, cùm inessent, laterent? Non habemus (inquit) eos habitus, accidit enim ut eos qui habent cognitiones exquisitiores demonstratione, lateant. Si verò eos accipimus, cùm antea non haberemus, quomodo notum faceremus, & disceremus ex non antecedente cognitione? Perspicuum igitur est, neque haberi, nec in ignorantibus, ac nullo habitu praeditis gigni posse.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/16"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 18","label":"18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/18"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}