{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 187","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 187","ref":"187","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/187","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/187.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":"Praeter jam dictas verò partes, in calidioribus & robultis animalibus, veluti equis, bobus, & hominibus quoque vividâ constitutione praeditis, alia sanguinis pars cernitur, quae in eo foras educto & grumescente, superiorem rubrarum partium locum occupans, condensatur; & gelatinam ex cornu cervino, seu mucaginem quandam, aut albumen ovi crassius planè refert. Vulgus eam pituitam esse, existimat: Aristoteles autem, partem sanguinis, crudam & incoctam nominavit. Observavi partem hanc, tum à reliquis discrepare, tum ab ipsa serosa portione (cui innatare cruor in pelvi coagulatus solet;) tum etiam ab urina, quae per renes è sanguine transcolatur. Neque enim crudior, & frigidior pars sanguinis aestimanda est, sed magis spiritalis; uti arbitror, duplici praecipuè experimento motus: Primò, quòd floridae & rutilanti parti (quam sanguinem arteriosum esse, vulgò existimant) tanquam calidior, & spiritu plenior, supernatet; locumque supremum in sanguinis disgregatione obtineat. Deinde in venae sectione, sanguis hujusmodi prosiliens (qui plurimus abundat hominibus calidae temperaturae, robustis, & toroiis) longiore filo impetuque vehementiore (tanquam è siphone elisus) exsilit: ideoque eum calidiorem, & spiritalem magis judicamus; quemadmodum & genitura foecundior, spiritibusque plenior aestimatur; quae longè, valideque ejicitur. Differre quoque plurimùm hanc mucaginem, ab ichorosa & aquota illa sanguinis parte, quae (ceu reliquis frigidior) in imam pelvim subsidit; duplici pariter argumento constat. Nam aquosa & saniosa pars, crudior magisque incoctus est, quàm ut in puriorem & perfectiorem sanguinem transire possit. Simul etiam crassior & fibrosior mucago, ipsi sanguinis grumo supernatans, eodem magis, cocta & elaborata apparet. Adeoque in solutione sive partitione sanguinis evenit, ut mucago haec locum supremum; sanies, infimum; grumus autem, partesque rubrae, (tam rutilantior, quàm nigrior) spatium medium occupent. Quin certum est, non modò partem illam, sed et universum sanguinem, imò verò carnem ipsam (ut in ijs, qui è patibulo pendent, observare licet) in saniem ichorosam corrumpi posse. Resolvuntur nempe in materiam, unde primo componebantur; ut sal in lixivium. unde ortus est. Similiter in omni cachexiâ, sangnis emissus copioso sero abundat: adeò, ut interdum vix quicquam grumosi appareat, sed omnis sanguis una sanies videatur: sicut in leucophlegmatia experimur, & animalibus exsanguibus naturale est. Si etiam, paulò post sumptum cibum, ac potum; (antequam secunda coctio absoluta fuerit, & serum per renes descenderit) aut sub primos febrium intermittentium insultus, sanguinem eduxeris; saniosum eum, incoctum, plurimoque sero scatentem reperies. Contrà autem, si post jejunium, aut urinae profluvium, vel sudorem copiosum, venam aperueris; sanguinem crassum (utpote sero privatum) totumque ferè in grumum condensatum cernes.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 186","label":"186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/186"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 188","label":"188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/188"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}