{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 196","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/196.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Quanquam enim pulli caput, & reliqua ejus corporatura (similaris primùm constitutionis cùm sint) mucum, sive gluten quoddam molle referunt, unde postea singulae ordine partes efformantur: eâdem tamen operâ, atque ab eodem opifice, fiunt simul, & augentur; &, prout creverit illud glutini simile, partes pariter distinguuntur. Simul nempe generantur, immutantur, & formantur; similares unà existunt, & dissimilares; & ex parvo similari, fit organum magnum. Non alio sanè modo, atque ordine, quàm ex culmo, spica, aristae, & granula oriuntur, & distinguuntur: quamve arbores, dum gemmulas protrudunt, ex iisdem flores, frondes, fructus, ac tandem semina explicant, & producunt. Id nos docuit diligens ovi observatio, ex rebus in eo conspicuis. Siquidem ex operibus, actiones sive operationes ipsae dignoscuntur; ex operationibus, facultates; & ex his, opifex sive generans nobis innotescunt. Quare in generatione pulli, actiones sive facultates generantis, (quas Fabricius memorat; nempe, immutatrix, & formatrix) non differunt specie, aut secundùm prius & posterius; sed (ut Arist. loqui solet) ipso esse, & ratione solùm; non ut, post ortum, nutritivae facultatis actionibus contingit, (attractioni nimirum, coctioni, distributioni, & appositioni) quae variis locis, & temporibus munia sua exequuntur. Aliàs enim generatrix ipsa diversis quoque instrumentis uti, ad varias suas operationes obeundas, cogeretur. Quare perperam Fabricius asserit, Immutatricem facultatem, virtutibus elementorum, calido nempe, frigido, humido, & sicco (tanquam instrumentis,) operari: formatricem verò sine his, ac diviniore quodam modo agere; quasi scil. cogitatione, electione, ac providentiâ pensum suum absolveret. Rem enim si penitiùs introspexisset; vidisset, tam formatricem, quàm alteratricem facultatem, calido, frigido, humido, & sicco, (tanquam instrumentis) uti: nec minus divini numinis, atque artificii, in nutritione & immutatione deprehendisset, quàm in ipsius formatricis operationibus. Quippe Natura omnes istas facultates in finem aliquem instituit; & ubique cum providentia & intellectu operatur. Quicquid est in semine plantarum, quod ipsum foecundum reddit, & plasticam vim in eo exercet; quodque in ovo peritissimi opificis vicem gerit; pulli partes producit, & fabricat; calefaciendo, refrigerando, humectando, siccando, concoquendo, condensando, indurando, emolliendo, colliquando, simul fingit, & auget; figurâ, situ, constitutione, temperie, numero, atque ordine distinguit; eâdem istuc providentiâ, electione, & intelligentiâ (non minùs immutando, quàm nutriendo, augendo, & formando) omnia disponit, & exequitur.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 195","label":"195","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/195"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 197","label":"197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/197"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}