{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 198","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 198","ref":"198","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/198","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/198.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"quae prius, quaeve posteriùs partes & organa in ovo gignantur. In cujus indagine, duo ponenda fundamenta sunt: alterum, à corpore; alterum, à re incorporeâ desumptum: ut puta, à natura, & ab anima. Corporeum fundamentum appello (inquit) quod à natura corporis dependet, & fluit: & ab arte factis facilè exemplum desumitur: Sicuti enim quodcunque aedificium, priùs fundamenta requirit, super quae universum aedificium ponatur, ut sustentetur: indè parietes eriguntur, à quibus & pavimenta, & tecta sustineantur; tum vero supellex, & caetera domus ornamenta iis appenduntur, ac stabiliuntur; ita profecto natura fabricam animalis molitur. Ossa enim, tanquam fundamenta, primùm constituit, ut iis omnes corporis partes adnascantur, appendantur, ac stabiliantur. Quae etiam alio nomine priùs formantur, & constituuntur. Nam cùm ossa ex mollissimâ & membraneâ substantiâ, primam suam habeant originem, & paulò post durissima fiant; ideo multùm temporis poni oportet in generatione ossis, ut os durissimum efficiatur; ideoque priùs gignitur. Hinc Galenus non cuicunque artificio animalis fabricam comparat, sed maximè navigio. Inquit enim, sicuti navigii fundamentum & principium carina est, ex qua costae hinc indè in circulum recurvatae, & instar cratis modicè inter se distantes porriguntur, ut universa navigii fabrica ex carina, tanquam ex congruo supposito principio, postea consummetur; sic in animalis fabricâ, natura per spinam porrectam, & costas circunductas, quasi carinam, & fabricae principium congruum constitutum, totam deinde componit, & perficit molem. Verùm, haec aliter longè se habere, experientia docet; quâ constat, ossa potiùs ultimò tandem fieri. Quippe artuum ossa, calvaria, & dentes, non priùs nascuntur, quàm cerebrum, & musculi, aliaeque partes carnosae: sed post nativitatem, tenellis, & perfectis aliàs foetibus, cartilagines duntaxat, aut membranae sunt; quae postea, temporis tractu, in ossa evadunt: uti ex infantium calvariâ apparet, & embryonum costis, ac juncturis. Et licèt verum esset, primum corporis rudimentum, instar carinae recurvae, cerni; mollis tamen, mucosa, & glutinosa substantia est; nulloque modo ossis naturam, constitutionem, aut officium refert.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 197","label":"197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/197"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 199","label":"199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/199"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}