{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 199","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 199","ref":"199","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/199","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/199.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"Quemadmodum & globuli indè penduli (capitis partibus destidestinati) nihil in se habent solidi; sed sunt duntaxat vesiculae aquâ limpida plenae, quae postea in cerebrum, cerebellum, & oculos efformantur; tandemque calvariam induunt: postquam scil. rostrum, atque ungues, soliditatem ac duritiem acquisiverint. Quare supina, & iniqua est haec Fabricii contemplatio; dum non pensitat, quid à natura in generationis ordine factum sit; sed potius, quid, ad mentem ipsius, à natura fieri debuerit: allatâ ad eam rem, ab aedificio arte facto similitudine. Quasi verò natura artem imitetur, & non potiùs ars naturam. Cujus rei memor, ipsemet postea ait: Satius fuerit dicere, artem ab ipsa natura didicisse, & ipsam fuisse imitatam: quoniam, uti dicit ubique Galenus, natura & antiquior, & in operibus suis magis sapiens, quàm ars. Et quanquam ossa, totius corporis fundamenta sunt, sine quibus nec stare, nec moveri ipsum possit: sufficit tamen, si simul cum iis partibus exstent, quae ipsis innituntur. Illis enim (quae stabilienda sunt) nondum existentibus, frustrà parantur stabilimina. Natura autem nihil agit temerè; nec partes constituit, antequam earum usus ullus fit. Sed animalia omnia partes suas obtinent, simul ac earum actiones, & usus requiruntur. Ideoque primum hoc Fabricii fundamentum, observationibus ipsius in ovo, & Galeni similitudine innixum, planè evertitur. Videtur propiùs ad veritatem collimasse, ubi ait: Alterum fundamentum partium priis & pesteriis generandarum, sumitur à natura, hoc est, ab anima; à qua animalis corpus regitur, ac gubernatur. Si enim duo sunt gradus animae, vegetalis, & sensitivus; vegetalisque est tempore, & naturâ prior, cùm ipsis plantis sit communis: omnino organa vegetali deservientia, prius generanda conformandaque sunt, quàm quae sensitivae & motivae facultati accommodantur; praecipuè autem principalia, & quae rationem obtinent gubernantis. Sunt autem haec organa potissimùm duo, jecur, & cor: jecus quidem, tanquam sedes concupiscibilis, seu vegetalis, seu nutritoriae; cor autem, tanquam organum, quod suo calore, & vegetalem, & quamcunque aliam facultatem vegetat, & perficit; ideoque cum vegetali societatem, & nexum validum habet. Vnde si in supposito ovo, post tres dies videas câ parte, quâ pullus gignitur, cor palpitare, (ut Arist. quoque testatur;) non mireris, sed dicas, Cor ad vegetalem pertinere, & propterea primùm generari. Rationi quoque consentaneum est, & jecur similiter unà cum corde gigni, sed latêre, quia non palpitat, ut cor. Nam & ipse Arist. jecur, & cor pari ratione in animali corpore constitui, asseverat; ita ut, si cor est, sit & jecur. Si igitur jecur, & cor primo generantur; consonum quoque est, & caetera organa his duobus deservientia, cum bis similiter generari; ut ratione cordis, pulmones; & ratione jecoris, omnia ferè membra quae in infimo ventre confistunt. Haec verò longè aberrant ab ordine illo, quem in ovo conspicimus. Neque enim verum est, jecur unà cum corde gigni. Nec valet plasma, quod allinit: latêre jecur, quia non palpitat. Nam & oculi, & vena cava, & carina, ab initio cernuntur, licet non palpitent.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 198","label":"198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/198"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 200","label":"200","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/200"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}