{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 200","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 200","ref":"200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/200.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Quidni igitur jecur quoque, & pulmones (si tunc temporis adsint,) citra palpitationem conspiciantur? Quinetiam ipsemet, in figura quarti diei, punctum exiguum in medio depinxit; cujus tamen palpitationem nullam indicavit; nec pro corde quidem agnovit, sed corporis rudimentum esse credidit. Quamobrem ex conjectura solùm, & praeconceptâ opinione, de jecoris principatu loquutus est: quemadmodum & alii (Aldrovandus scil. & Parisanis) qui cùm fortè in bina puncta incidissent, nec utrunque simul pulsare cernerent; alterum eorum pro corde, alterum pro jecore habuerunt. Quasi verò jecur pulset unquam! nam bina ista puncta, vesiculae pulsantes sunt; sibique invicem alternis contractionibus respondent: veluti in historia indicavimus. Quare fallitur Fabricius, aut fallit; dum ait, in primâ statim pulli generatione, jecur, cor, venas, arterias, pulmones, & omnia membra in infimo ventre contenta generari; item carinam, hoc est, caput cum oculis, ac totâ spinâ, & thorace conformari. Nam cor, venae, & arteriae, aliquandiu ante carinam, perfectè distinguuntur; & carina, ante oculos; oculique, rostrum, & latera, ante membra in imo ventre contenta: ventriculus quoque, & intestina, priùs, quàm jecur, aut pulniones discernuntur: aliâque similiter in generatione, ordine eveniunt; de quibus mox dicemus. Fallitur etiam, cùm vegetalem animae partem, & tempore, & naturâ, priorem sensitivâ ac motivâ statuit. Quod enim naturâ prius est, id ferè in generationis ordine posteriùs existit. Tempore quidem, vegetativa anima prior est: quippe sine illâ, sensitiva anima esse non potest. Nequit enim actu existere, sine organis; cùm sit actus corporis organici: sensitiva autem, & motiva organa, vegetativae opera sunt: estque anima sensitiva (antequam actu existit,) tanquam trigonus in tetragono. Natura verò, quod principale & nobilissimum est, id primariò intendit: ideoque vegetativa potentia, naturae ordine, posterior est; utpote sensitivae ac motivae facultatibus subserviens. De ordine partium in generatione, ex sententiâ Aristotelis. Exercitatio 54. QUae ad generationis ordinem spectare videntur, ex Aristotele Qquidem haec sunt: Cùm conceptus institutus est, facit simile iis, quae","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 199","label":"199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/199"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 201","label":"201","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/201"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}