{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 214","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 214","ref":"214","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/214","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/214.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Similiter, anatum atque anserum (qui natando cibantur) plumae & alae tardiùs perficiuntur, quàm pedes: contrà, quàm hirundinibus evenit, quae volare priùs quàm pedibus uti norunt, quòd volando pabulentur. Generatur itaque lanugo in pullo gallinaceo, post decimumquartum diem; perfecto jam foetu, omnibusque partibus instructo. In plumarum autem exortu primo, quasi puncta quaedam in cute cernuntur; postea verò plumulae (veluti è terra, herbae) excrescunt, tandemque explicantur, & totum corpus circumvestiunt, contraque aëris inclementiam tutantur. Differunt plumae à pennis, formâ, usu, & nascendi loco, atque ordine. Pulli enim priùs sunt plumigeri, quàm pennigeri: quippe pennae in alis tantùm, & uropygio reperiuntur; ac profundiùs ex ima cutis parte, vel ex ipso periostio enascuntur, motuique inserviunt; plumae autem è summa cute oriuntur, & ubique munimenti gratiâ adsunt. Vngues, pili, cornua, & similia inquit Aristoteles) gignuntur ex cute: De gen. an. quo fit, ut ipsa colorem pariter cum cute immutent: alba enim & nigra, & l. 2. c. 4. vario modo diversa, pro colore cutis, redduntur. Haec autem in pullo nostro longè aliter se habent: cujuscunque enim coloris plumae fuerint, subjecta cutis non nisi unum exhibet. Quinetiam una eademque penna, variis interdum coloribus, miroque ordine tingitur, & ad pompam exornatur. In humano foetu similiter, cutis, partesque omnes cutaneae, ultimo loco perficiuntur. Ideoque inter initia, nec labia, nec buccae, nec auriculae, nec palpebrae, nec nasus discernuntur: ultimoque omnium coalescit linea illa, quâ labia superiora committuntur. Nascitur certè homo nudus pariter, & inermis; utpote quem natura animal sociale, politicum, ac pacificum voluerit; rationeque duci maluerit, quàm vi trahi. Ideoque manibus & ingenio eum dotavit, ut acquisitis necessariis, semet ipse vestiret, & defenderet. Quibus enim animalibus natura robur concessit, iis arma quoque viribus consentanea attribuit: quibus autem illud denegavit, his ingenium, solertiam, miramque injurias evitandi dexteritatem largita est. Ornamenta, ut apex, crista, palearia, & similia, quibus fastuosa animalia superbiunt; maribus potiùs ut plurimùm tribuuntur, quàm foeminis: uti etiam arma; puta dentes, cornua, calcaria, &c. quibus ad praelia utantur. Suntque haec in maribus eo potissimùm tempore conspicua, quo foemellarum venustas, generandique desiderium eos primùm urit. Juvenculis quidem desunt; senibus autem (utpote inutilia) exolescunt.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 213","label":"213","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/213"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 215","label":"215","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/215"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}