{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 225","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 225","ref":"225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/225.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Quod, teste Hippocrate, nequaquam faceret, nisi priùs in utero suxisset. Videmus enim nuperos foetus, tentando primùm, & periculum faciendo res omnes aggredi: nempe, membra movere, incedere, & vocem proferre: quae postea diutinâ assuetudine edocti, promptè & accuratè peragunt. Foetus autem quamprimum in lucem editur, imò verò priusquam natus est, sugit: tanquam id in utero jam pridem egisset. Quippe experti sumus, eum in partu haerentem, antequam ejulare, aut respirare possit, digitum ori admotum apprehendere, & sugere. Quinimo recens natus, suctionem accuratiùs molitur, quàm adultus, aut ipsemet per aliquot dies desuetus, queat. Neque enim infans papillam labiis comprimens sugit, ut nos, absorbendo; sed quasi deglutire vellet, totam in fauces usque attrahit, linguaeque & palati auxilio, tanquam manducando, lac emulget; majore profectò conatu, atque arte, quàm adultus possit. Didicisse igitur longâ consuetudine videtur, antequam natus esset; quod desuetudine tam brevi dediscere post nativitatem experimur. His, aliisque id genus observationibus, verisimile sit, pullum in ovo duplici modo nutriri; per venas nempe umbilicales, & mesaraicas per illas, alimentum probè confectum haurit, unde sanguis, & partes primogenitae constituantur, & crescant; per has, chylum trahit, in reliquarum partium fabricam, & augmentum. Quomodo autem contingat, ut idem agens, ex eadem materiâ, diversimodè nutritionem instituat, (cùm natura nihil agat frustrà) ratio forsitan in occulto latet. Dabimus tamen operam, ut eadem patescat. Quae per umbilicales venas attrahitur, purior & sincerior pars est. Colliquamentum verò reliquum, in quo natat foetus, est veluti lac crudum, sive ebutyratum, & purissimâ sui parte privatum. Sincerior itaque pars, concoctione ulteriore non indiget, quâ reliqua opus habet; ac propterea in ventriculum porrò recepta, in chylum transit.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 224","label":"224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/224"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 226","label":"226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/226"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}