{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 241","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 241","ref":"241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/241.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"observationes nostras proferamus: ubi plurima quoque eadem, quae in ovo consideravimus, indeque pensitanda deduximus, denuo describenda veniunt. Quae licèt paradoxa sint, & receptae hactenus de generatione opinioni contraria; eadem tamen, nisi me animus fallit, veritati planè congrua apparebunt. Inter vivipara autem, principem locum homo obtinet, animalium omnium perfectissimus: deinde (ut à notioribus progrediamur animalia quae nobiscum degunt, passimque obvia sunt, annumeranda veniunt; (quorum alia sunt solidipeda, ut equus, asinus: alia, bisulca, ut bos, capra, ovis, porcus, cervus: alia fissipeda, seu digitatis pedibus, ut canis, felis, cuniculus, mus, & hujusmodi alia) ex quorum generationis modo, de reliquis omnibus viviparis judicium instituatur. Quare (ut in ovis fecimus) unum aliquod genus primò, tanquam caeterorum omnium exemplar, proponam; quod, utpote notissimum, reliquis lucem afferat, & norma sit, ad quam alia omnia per analogiam quandam referantur. Cur ab ovo gallinaceo reliquis etiam ovis documentum sumerem, jampridem dictum est: nempe, quòd illud parvo veniret, & ubique obvium esset; eoque nomine & nobis in rem ipsam accuratiùs inquirere liceret, & alii dictorum veritatem faciliùs tutiusque explorare possent. In viviparorum autem generatione cognoscendâ, eadem facilitas non occurrit: ab humani enim uteri dissectione ferè omnino excludimur; in equis verò, bobus, capris, caeterisque pecoribus, aliquid ad hanc rem experiri, citra ingentem laborem & impendium haud exiguum, non licet. In canibus tamen, cuniculis, felibus, & hujusmodi aliis, qui veritatis indagandae studio tenentur, poterunt eorum, quae à nobis dicentur, periculum facere. Fabricius ab Aquapendente, tanquam omnis viviparorum conceptiis ovum quoddam esset, ab hoc (ceu universali generationis exemplari) Tractatum suum auspicatur; interque alias hujus sui consilii caussas, hanc potissimùm reddit, Quod ovi contemplatio latissiform. mè pateat: quippe maxima animalium pars, inquit, ex ovis gignitur. qvi & pulNos verò, in observationum harum vestibulo, cuncta animalia quodammodo ex ovo nasci affirmavimus. Quippe quo modo, ordine, ac ratione pullus ex ovo fabricatur, & producitur; eodem pariter, ex conceptu praeexistente, viviparorum foetus proveniunt.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 240","label":"240","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/240"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 242","label":"242","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/242"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}