{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 258","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 258","ref":"258","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/258","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/258.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Ad hunc, inquam, modum daniae & cervae, licèt per mensem integrum (atque etiam ampliùs) à coitu, nihil sensibile in utero habeant, quodam tamen veluti contagio affectae, conceptus hujusmodi & primordia (quemadmodum plantae, semina; arboresque, suos fructus) ovorum instar producunt: quae circa diem decimum octavum Novembris, aut (ad summum) vicesimum primum, perficiuntur; idque interdum in dextro cornu, aliquando in sinistro, nonnunquam in utroque; habentque in se materiam colliquatam, transparentem, & crystallinam (quam, in ovo gallinaceo, colliquamentum sive oculum nominavimus) propriâ tunicâ tenuissimâ atque orbiculari contentam, humoreque eo, in quo postea conceptus natat, longè puriorem; in cujus medio, fibrae sanguineae, & punctum saliens (primum suturi foetûs fundamentum) citra ullam praeterea cujuslibet rei praesentiam, clarè discernuntur: estque haec prima pars genitalis. Quâ demum constitutâ, anima non modò vegetativa, sed & motiva jam inesse dicitur; à qua caeterae omnes foetûs partes, suo quaelibet ordine, generantur, efformantur, & disponuntur, vitamque suscipiunt: eodem prorsus modo, quo pullum ex ovi colliquamento fabricari diximus. Ambo isti humores omnibus viviparorum conceptibus insunt: eosdemque plurimi pro foetus excrementis habent; dum alterum quidem, urinam; alterum verò, sudorem ejus esse arbitrantur. Cum tamen nihil tetri sapiant, & conceptui semper manifestè insint, priusquam quicquam foetûs discernitur. Tunicarum, utrunque humorem ambientium, exterior, Chorion; interior, amnium appellatur. Nec plures his duabus reperias. Illa totum conceptum involvit, & per utrunque cornu extenditur: haec in priore aquâ natans, in alterutro duntaxat cornu continetur; nisi ubi gemini foetus adfuerint; quo casu, utrivis una inest; quemadmodum in ovo gemellifico, bina colliquamenta: adeò ut, ubi bini foetus fuerint, ambo in uno eodemque conceptu communi (tanquam uno ovo) cum binis aquis suis crystallinis contineantur. Exteriorem membranam alicubi si dissecueris, aqua turbidior statim omnis ex utroque cornu effluit; crystallina verò, quae in interiore amnio est, non simul elabitur, nisi & ipsum quoque apertum fuerit. Vena, quae primùm in humore crystallino intra amnium conspicitur, è puncto saliente originem trahit; atque umbilicalium vasorum naturam, & officium subit; paulatimque auctior reddita, in alias quoque ramificationes, per colliquamentum sparsas, protelari protelari cernitur: ut certò constet, nutrimentum sub initia à solo colliquamento (in quo foetus natat) hauriri.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 257","label":"257","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/257"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 259","label":"259","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/259"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}