{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 26","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/26.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Nos autem asserimus, (ut ex dicendis constabit) omnia omnino animalia, etiam vivipara, atque hominem adeò ipsum ex ovo progigni; primosque eorum conceptus, è quibus foetus fiunt, ova quaedam esse; ut & semina plantarum omnium. Ideoque non ineptè ab Empedocle dicitur, Oviparum genus arboreum. Habet itaque historia ovi fusiorem contemplationem; quòd ex câ generationis cujuslibet modus elucescat. Quare de eo primùm dicemus, ubi, unde, & quomodo oriatur. Deinde, quo pacto, & ordine, quibusque gradibus, foetus, sive pullus in ovo, & ex illo formetur, & perficiatur, dispiciemus. Iterum Fabricius: Animalium foetus, alius ex ovo, alius ex semine, alius ex putri gignitur; unde alia ovipara, alia vivipara, alia ex putri, seu sponte naturae nascentia, ἀντόματα Graecè dicuntur. Mihi verò haec divisio minùs placet; cùm omnia animalia dici possint quodam modo ex ovo; & quodam modo ex semine oriri; & à partu potiùs, quàm à primâ origine, ovipara, vivipara, sive vermipara dicantur; quoniam vel ovum, vel vermem, vel vivum animal pariunt. Item sponte nascentia dicuntur; non quòd ex putredine oriunda sint; sed quòd casu, naturae sponte, & aequivocâ (ut aiunt) generatione, à parentibus sui dissimilibus proveniant. Quippe alia etiam animalia, ovum, aut vermem, tanquam conceptum suum & semen pariunt; ex quo postea, foris exposito, foetum producunt: unde ovipara, aut vermipara appellantur. Vivipara autem dicuntur, quia conceptum, sive semen tandiu intra se retinent & fovent, donec foetus indè vivus, & formatus in lucem prodeat. De generationis loco. Exercitatio 2. NAtura (inquit Fabricius) inprimis de loco fuit solicita; quem aut inanimali, aut extra animal constituit: atque in animali, uterum esse voluit; extra verò, ovum: in utero quidem, ex semine, & sanguine; in ovo verò, ex iis, quae in ipso consistunt, foetus generationem molita est. Quaecunque enim ex semine verè dicto procreantur, ea vel in eodem loco De generationis loco. loco & oriuntur, & perficiuntur; vel in diversis. Vivipara omnia, in ipso utero incunabula sua habent, & complementum: Ovipara autem, ut intra parentem prima ducunt exordia, & ovum fiunt; ita extra eam, in foetum perficiuntur. Et in horum numero, alia ovum eousque intra se servant, donec maturum & perfectum fuerit; ut genus pennatorum, & quadrupedum oviparorum, ac serpentum.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 25-2","label":"MEDECINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/25-2"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 27","label":"MEDECINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/27"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}