{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 279","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 279","ref":"279","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/279","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/279.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Humidum diximus radicale, quòd ex eo prima foetûs particula, sanguis nempe, reliquaeque omnes partes postgenitae, tanquam è radice, oriantur; atque ex eadem materiâ procreentur, nutriantur, crescant, & conserventur. Primigenium quoque appellavimus, quòd in cujuslibet animalis fabricâ primùm generetur, reliquisque fit veluti fundamentum: uti in ovo videre est, in quo, post brevem incubationem, primarium existit insitae foecundantis & generativae facultatis opus. Idem quoque est simplicissimum, purissimum, & sincerissimum corpus, terminabile; in quo omnes pulli partes potentiam quidem sunt, actu verò nulla: videturque Natura idem illi concessisse, quod materiae primae, rerum omnium communi, vulgò tribuitur; ut potentiâ nempe sit omnium formarum capax, actu autem formam nullam habeat. Sic humor oculi crystallinus, ut colorum omnium susceptivus sit, ipsemet nullo colore praeditus est: & similiter media, sive organa singulorum sensuum, rerum sensibilium qualitatibus destituuntur; olfactûs scilicet & auditûs organa, atque aër iisdem inserviens, odore & sono carent; linguae item orisque saliva, sine sapore est. Atque huic potissimùm argumento innituntur, qui intellectum possibilem statuunt incorporeum; quia nempe susceptivus est omniam formarum sine materia; & ut manus, organum organorum dicitur, ita illum formam formarum asserunt, nullam habentem materiam, prorsusque incorporeum; ideoque possibilem eum, non autem passibilem aiunt. Videtur etiam humidum hoc, si non idem, saltem analogum esse ultimo alimento, ex quo Aristoteles animalium genituram, semen dictam, fieri docuit. Ultimum dico alimentum, quod Arabibus ros dicitur, quo omnes corporis partes madescunt, & irrorantur.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 278","label":"278","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/278"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 280","label":"280","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/280"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}