{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 284","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 284","ref":"284","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/284","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/284.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Positionem quod attinet, Fabricius ait, eam figurae conglobatae & inflexae esse, nè foetus extremitatibus atque eminentiis suis, utero aut membranis continentibus noceret; tum etiam ut minore loco contineretur. Ego verò non arbitror foetum (ob praedictas caussas) eandem semper membrorum posituram servare. Quippe in aqua natans, seseque movens, modò huc, modò illuc extenditur; varieque inflectitur, & volutatur; adeò ut proprio umbilici funiculo implexus, mirè interdum irretiatur. Certè animalia omnia, dum quiescunt & dormiunt, membra sua ut plurimùm adducunt & complicant, figuramque ovalem aut conglobatam quaerunt. Ità pariter embryones, qui aetatem suam maximè somno transigunt, membra sua positione eâ quâ plasmantur (tanquam naturalissimâ, ac maximè indolenti, quietique aptissimâ) componunt. Ideoque infans in utero ut plurimùm reperitur, adductis ad abdomen genibus, flexis retrorsum cruribus, pediad caput sublatis, quarum altebus decussatis, manibusque sursum alteram ad genam detinet; ubi ram circa tempora vel auriculas, maculae albae, tanquam confricationis vestigia, in cute cernuntur: spina in orbem flectitur; caput ad genua, incurvato collo, propendet. Tali membrorum situ, qualem in somno per quietem quaerimus, capite supernè, facieque ut plurimùm ad matris spinam versâ, embryo locatur. Paulò autem ante partum, capite deorsum inflexo, versùs matricis orificium (tanquam exitum quaesiturus) urinatur, imumque petit.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 283","label":"283","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/283"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 285","label":"285","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/285"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}